Latin
REPETITIO PRO CALCVLO
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 131
Unproofread scanNot analysed yet
latus pyramidis in sphaera descripti. Per 172m eb. latus octahedri. Per 18in b d. latus cubi Per 42* huius, a c. perpen dicularis à vertice pyramidis ad basim. Per 57m huius, kc. perpendicularis à centro sphaerae ad basim pyramidis. Per 62n huius kf. perpendicularis à centro sphaerae ad basim octahedri. Nam per gam est dimidium ipsius b d. Et per 9an aequalis perpendicularis à cetro sphaerae ad basim cubi. Item ex 162 praemissi, constat cd. esse semidiametrum circuli circumscribentis basim pyramidis. Per 1220 quoque huius, patet triangulum octahedri, &quadratum cubi ab eodem circulo circumscribi. Namque b e. latus octahedri ad semidiametrum dicti circuli triplum: &b d. latus cubi ad eandem semidiametrum est potentialiter duplum. Cum illud latus ad hoc sit potentialiter sesquialterum. Exponetur nunc in tabella numerarius calculus, per quem nihilominus omnia demonstrantur. Ab. diameter sphaerae supponitur bk. semidiameter eius a d. latus pyramidis b d. latus cubi b e. latus octahedri a c. perpendicularis à vertice pyramidis ad basim cb. excessus diameter super dictam perpendicularem kC perpendicularis à centro sphaerae ad basim pyramidis K f. perpendicularis à centro sphaerae ad basim octahedri &etiam ad basim cubi. cd. semidiameter circuli circumscribentis basim pyramidis Semidiameter circuli circumscribentis quadratum cubi &triangulum octahedri Ad quam videlicet latus octahedri (quod &trianguli) triplum: latus vero cubi (quod &quadrati) duplum est. Quae quidem pertinent ad tria solida, scilicet pyramidem, octahedrum &cubum. TTNE quid intentatum relinquatur, Esubiungemus nunc duorum, quae restant, solidorum lineamentum &calculum. Ponatur a b. semidiameter sphaerae: super quam describatur semicirculus bca. Et in diametro, sit a h. quadrupla residui bh. Etexcitata hc. perpendiculari, coniungatur bc. ca. &producantur vtrinque. Sitque ipsi a b. aequalis b d. atque connectatur a d. quae, per 2 120 praemissi, erit latus icosahedri descripti in sphaera, cuius semidiameter a b. Et quoniam a h. quadrupla est ipsius hb. Ideo quadratum ipsius a c. quadruplum erit quadrati bc. &a c. dupla ipsius bc. &b d. aequalis ipsi a b. Iam, per 113. secundi, quod fit ex a c. in ipsam cb.