Latin
REPETITIO PRO CALCVLO
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 132
Unproofread scanNot analysed yet
aequum est quadrato ipsius ed. atque ideo per 168. sexti. si ac. secetur secundùm extremam &mediam rationem; maior eius portio erit cd. Vel quoniam ab. ad ipsam bc. potentialiter quincupla est: ideo a c. (quae dupla est ipsius b c.) diuisa secundùm extremam &mediam rationem, maior eius portio erit C d. per 22 praemissi libri. Producatur ca. &ponatur cf. latus cubi in dicta sphaera locati. Quod quidem ad semidiametrum potentialiter sesquitertium est. ad ipsam vero a c. sicut 5. ad 3. &agantur e f. fg. ipsis da. ab. aequidictantes. Vnde ex similitudine triangulorum sequetur proportio linearum. Atque per 770 praemissi sicut ipsius a c. secundùm extremam &mediam rationem diuisę maior portio est c d. ita &ipsius cf. similiter sectę maior pars erit. ce. Cumque c f. sit latus cubit iam per 20* praemissi, ce. fiet latus dodecahedri in eadem sphaera clausi. Si autem ponatur a c. semidiam ater circuli vel latus hexagoni: Tunc, quoniam a c. per mediam &extremam rationem sectae maior portio est ed. Ideo per 12–* praemissi c d. erit latus decagoni à tali circulo circumscripti. &per 1310 a d. latus BA pentagoni. Et quoniam a c. ad ipsam a b. semidiametrum sphaerae potentialiter est sicut 4 ad 5. Et ipsius a c. dicto modo diuisę maior portio est cd. Ideo sequitur hoc corollarium, quòd ipsum a d. latus icosahedri potest ipsas a c. cd. Item, quoniam a b. semidiameter sphaerae potentialiter quincupla est ad ipsam bc. quod est dimidium ipsius a c. ideo diameter sphaerae potentialiter etiam quincupla est ad totam ac. quae est semidiameter circuli circumscribentis pentagonum, cuius latus est ipsum a d. latus icosahedri in talisphaera locati. Quod autem linea a d. sit latus pentagoni in dicto circulo positi, patet per 138. praemissi: quoniam potest ipsa a c. c d. latera hexagoni &decagoni à tali circulo clausulorum. Et habes secundùm hoc corollarium. Constat etiam quòd sphaerae semidiameter aequalis est dimidio latoris hexagoni &lateri decagoni in circulo praedicto descriptorum pariter acceptis. Namque a b. sphaerae semidiameter aequalis fuit ipsi b d. quae componitur ex bc. dicto dimidio, &ex cd. latere decagoni.