Latin
CARPTIM COLLECTAE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm exposito octochordo, succedunt eodem ordine atque proportione, &interuallorum distributione chordę in infinitum Nam in primis à grauissima chorda, per binos tonos ac diesim ascendentes, terminamus diatessaron. Rursum per totidem tonos ac diesim, &inde tonum repetentes complemus diapenten, &diapason ex vtraque constantem. Et quo niam hìc in tonum definimus: &idem ordo repetitus possit duos tonos; ecce iam fit tritonus. Verùm tertius illorum in diesim &apotomen in chromatico genere dispensatur, ad Quae diuisio per singulos etiam temperandam tritoni duriciem. tonos fieri potest: sicut in cithara, caeterisque instrumentis fieri consueuit.