Latin
CARPTIM COLLECTAE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 148
Unproofread scanNot analysed yet
Hic est ordo, haec series, haec proportio, &processus naturalis. Neruorum Graeca vocabula, aut characteres nihil ad specu lationem Exponatur nunc cum suis interuallis &proportioconferre nibus octochordum: quod theoriae satis esse potest. Lunę Nete. Paranete. –Mercuri diates. 67 cie. Paramese. –Veneris *. escSolis nediapente? tonus. Lichanos. –Martis T parhypate. –louisHypate– Saturni diates. 12– flabanomenos. Cęli stellati- xHarum chordarum grauissimam stellato coelo. Sequentem Saturno. Tertiam Ioui. Quartam Marti. Quintam Soli, mediam non immerito vocatam, sicut Sol est planetarum medius. Sextam Veneri. Septimam Mercurio. postremam Lunae. Namque grauiori chordae, quae crassior, conuenit maior orbis. Quamuis M. Cicero hunc ordinem inuerterit Sed neque in distantijs orbium dictas vocum proportiones seruari, neque ex eorum motu sonum fieri, aut audiri, philosophicis rationibus constat. Quare non dubium est eam collationem esse simplicem numeri, aut ordinis: nec quispiam aliter esse sibi persuadeat. Tonum non posse diuidi per aequalia: quandoquidem toni ratio sesquioctaua non est, quae quadrati ad quadratum numerum: &perinde medium proportionalem numerum, qui proportionem per aequalia secet, non suscipit Sic non datur locus Aristoxeno tonum per aequalia secari debere; asserenti. Nec minus errasse Philolaum: qui tonum in numeris 27. &24. statuens, 13. tribuit Diesi. 14. Apotomae. vnitate commati relicta. Semitonium minus, hoc est diesim majus esse tribus commatibus, minus verò quatuor. Apotomen maiorem esse, quàm quatuor commata: minorem verò, quàm quinque. Propterea tonum maiorem esse octo, minorem verò nouem commatibus. vt constat rationes componenti, aut subtrahenti. Sequentes autem chordas synemmenas, hoc est coniunctas: partimque diezeugmenas, id est, disiunctas: aut hyperboleas, scilicet excellentes vocari. Cantilenarum genera esse tria, vt ait Archytas: scilicet diatomicum, quod per binos tonos singulis diesibus interiectis, procedit. Chromaticum mollius, cùm (tertio tono in diesim &apotomen, vt iam dictum est, diuiso) continuantur tria hemitonia. Enarmonicum, quod per armonica systemata vagatur. Commensurabilitatem percussionum efficere consonantiam: &diapason esse principium consonantiarum, ait Nicomachus.