Latin
CARPTIM COLLECTAE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 151
Unproofread scanNot analysed yet
Et perinde perfectissimam esse symphoniarum, propter correspondentium ictuum eiusdem numeri, Consonantias consistere in proportionibus commensurabilibus Nam incommensurabiles sonos impossibile est concordare: sicut impossibile est correspondere tremores incommensurabilium velocitatum, quandoquidem concordantia, siue consonantia fit ex ictuum correspondentia Praecipui numeri generant concinniores symphonias. Vnde post vnisonum, qui sedem habet in basi monadica, proportio dupla, quae significatur ab vnitate &binario, praecipuis numerorum, facit praecipuam consonantiam, &quae propagantur ab ea, faciunt consonantias perfectas, propter correspondentiam ictuum. Inde proportio sesquialtera significata per binarium &ternarium facit diapente non tantae perfectionis: quoniam in correspondentia secatur integrum, cum vnitas tardioris poscat vnum cum dimidio velocioris. Post hanc sesquitertia consistens in ternario &quaternario facit 13 diatessaron, adhuc minus suauem, adeò vt dubium sit an consonantijs sit adnumeranda: cum à Ptolomaeo solo admittatur. Vnde ex dictis constat, quòd multiplicitas perfectiorem facit conso-corolt. nantiam, quàm superparticularitas. &praecipui numeri, quàm succedentes. Quoniam vbi manifestior est ictuum correspondentia, ibi symphonia consurgit suauior. Diapente cum diatessaron continuata constituit diapason. quoniam 14 sesquialtera cum sesquitertia proportionibus componunt duplam. Earum verò differentia tonus est, vt patet in octochordo, per hos 15 Tonus bis ablatus à diatessaron, relinquit minus quàm dimidium 16 toni: quod in teruallum diesis dicitur Vnde &tonus ter ablatus à diapente residuat eandem diesim. Cum 17 ipsarum diatessaron &diapente differentia sit tonus Sic diapason ex dictis duabus compacta, constabit ex quinque tonis 18 &diesibus, vt in octochoido apparet. Ex quibus quidem liquet, quod naturalis cantus non per anfractus coroli. proportionum, hoc est non per incognitas proportiones, sed per interualla ex praecipuis numeris propagata procedit. Id est, vt per tonum, tonum, ac diesim ascendens inueniat diatessaron: percursoque alio tono, diapenten terminet: Adhuc per tonum, diesim &tonum, (quae est alia diatessaron) diapason totumque octochordum perficiat. Hic ergo vocabitur legitimus &à natura constitutus ordo vocum: sicut postulai &dictat ratio: quem vocat diatonicum quod per tonos &semitonia procedat. Qui processus iterum, atque iterum &deinceps infinities repetitus ita binos tonos &singulas dieses admittit, triplicato inter repetendum tono: vt octauo quoque loco generetut diapason. Admissio autem triplicati toni, &si ad perficiendum vbique diapason interuallum necessaria, dura tamen fuit canentibus.