Latin
CARPTIM COLLECTAE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 150
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim operaeprecium vniuersam materiam paucis perpendere. Nunc sub paucis conclusionibus eiusdem scientiae speculationem perstringemus, ordinem fortasse meliorem sequentes, aut aliquid omissum resarcientes. ICONVS fit ex motu, ictu, collisione, aut fragore corporum, aerem tremefaciente, Corpus magis densum tremit velocius, sicut chorda aenea neruo. &intentus neruus remisso. Item corpus minus tremit velocius. sicut neruus magis tenuis, vel breuior. &canna vel tibia minor propter velociorem motum aeris illisi. Tremor velocior facit sonum acutiorem. Vnde sequitur, vt densius corpus, vt aenea chorda, quàm neruus, &aenea canna, quàm plumbea sonet acutius. Vtque minus corpus, vt neruus subtilior vel breuior, &angustior fistula sonet acutius. Itaque cùm acumen &grauitas sint qualitates vocum aut sonorum; fiunt etiam à qualita tibus &magnitudinibus corporum, aerem motu tremefacientium Si densitates corporum sonos generantium, fuerint in proportione, fuerint magnitudinibus reciprocae; fit vt generentur soni vnisoni. Hoc autem totum intellige, si seruetur similitudo corporum. Nam diuersitas formae (quamuis corpora sint eiusdem materiei &quantitatis) diuersificat sonum. OV2 Vnde manifestum est, qualitatem soni diuersificari ex qualitate materiae, magnitudine corporis, &forma instrumenti. Aerem à neruo à neruo, &vicissim hunc ab illo ad eundem tenorem tremente tremefieri. Hinc fit, vt intactae citharae neruus, secundùm vnisoni nerui prope tacti, tremefiat tantùm. Vnisonum esse initium consonantiarum: sicut vnitas numerorum. aequalitas proportionum: &basis graduum principium est.