Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 16
Unproofread scanNot analysed yet
Nam excessus vnius supplet defectum alterius. ARCVS coalterni dierum, ac noctium in quolibet horizonte sunt inuicem aequales. Vnde aggregatum omnium arcuum diurnorum in quouis horizonte, aequatur fermè aggregato omnium arcuum nocturnorum vnius anni. De die ac nocte maxima zenit habentium inter Arcticum circulum, mundique polum. ZENIT habentibus inter arcticum circulum mundique polum, dies maximus continuatur per totum illud tempus, in quo Sol mora tur in illo arcu zodiaci, qui nunquam occidit. Contrà, nox maxima continuabitur per tantum tempus, quantum Sol moram trahet in opposito &aequali arcu zodiaci, qui semper delitescit. Punctum autem solstitij mediat talem arcum. Vnde dies illis vel nox maxima continebit tot dies, quot gradus habebit talis arcus. De Ascensionum, vel Descensionum mora. SIGNA igitur, seu arcus zodiaci aequas inuicem ascensiones sortiti, peroriuntur in temporibus aequis. Arcus verò maiorem sortitus ascensionem, in maiori tempore oritur. Idemque de descensionibus dicendum. Vnde, quoniam in qualibet die vel nocte (quantumcunque sit) oriuntur sex signa, &totidem occidunt: idcirco in longissima die vel nocte oriuntur sex signa tardissimae ascensionis, &occidunt sex signa reliqua tardissimae descensiones. Contrarium verò fit in die, vel nocte breuissima. Vnde sequitur, vt habentibus zenit sub arctico vel antarctico circulo, sub ipsum solstitium, in die longissima (quae viginti quatuor horarum est) siue in nocte alterius solstitij totidem horas habente, oriantur sex signa &totidem occidant. In nocte autem illius solstitij, aut in die huius (quae instans temporis est) in instanti oriantur sex signa, &totidem occidant. Et id, quoniam quotidie zodiacus counitur horizonti, &in instanti secatur ab eo. De Perioecis.