Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 17
Unproofread scanNot analysed yet
PERIOECI, hoc est, sub eodem parallelo circumhabitantes ha bent eandem &eiusdem poli altitudinem, aequales &eorundem signotum ascensiones, siue descensiones, aequos arcus eiusdem loci diurnos siue nocturuos, aequales simul vmbras: eandem simul aeris temperiem, item ortuum &occasuum anticipationem, secundum interuallum longitudinum. Nam in caeteris, siuet in his fit anticipatio meridiei, fecundùm idem interuallum. De Antoecis. ANTOECI autem, hoc est, in contrapositis &aequalibus parallelis habitantes, habent aequales, sed diuersorum polorum altitudines: aequa les in oppositis signis ascensiones &descensiones: aequales arcus, siue diui nos, siue nocturnos, sed in oppositis locis: aequales temporum dispositiones, sed in oppositis signis. Vnde quando hi Vernum, illi Autunnale tempus: quando aestiuum hi, brumale tempus illi sortiuntur. De Antipodibus. ANTIPODES, siue Antichthones, sunt non solùm Antoeci, sed etiam per diametrum oppositi. Quare conferuntur in omnibus, sicut Antoeci. Verùm habent etiam eundem horizontem, sed diuersa hemisphaeria, &contra positos in axe horizonris vertices. Vnde quidquid oritur his, occidit illis: et econtrario. Item quidquid stellarum semper apparet nobis; apud nostros Antoecos, &Antipodes semper delitescit, &econtrario. De Amphisciis, Perisciis &Antisciis. AMPHISCII sunt, quibus Meridianae vmbrae vtroque proijcium tur, vt intra Tropicos positis. Periscij autem, quibus vmbrae in circulum flectuntur: velut intra circulum Articum, vel sub polo constituti. Antiscii verò, quibus vmbrae Meridianae in contrarias partes disten duntur, sicut Antoecis contingit. Et notandum, quòd situs praedicti conprehenduntur per longitudines &latitudines locorum: de quibus dicendum De longitudinibus, &latitudinibus locorum. EXORDIVM longitudinum in sua Geographia sumpsit Ptolemaeus à Meridiano insularum fortunatarum, vtpote Occidentis habita ti extremo termino. Itaque longitudo loci, est arcus Aequatoris, aut eius paralleli à praedicto Meridiano versus ortum, vsque ad talis loci Me ridianum computatus. Nam mundum describentes Septentrionalia supernè locamus; &à sinistris dextrorsum, hoc est, ab Occidente in Orien tem procedimus. Latitudo autem loci est arcus Meridiani inter aequatorem, &locum ipsum comprehensus, habens nomen à Septentrione, vel ab Austro, quorsum scilicet locus ab aequatore secedit.