Latin
CALCVLVS VOCALIVM PROPORTIONVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 161
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI MAVROLYCI AB BATIS MESSANENSIS DE LINEIS HORARIIS, LIBER PRIMVS. Ad Illustrissimum, &Excellentissimum dominum, D. Franciscum Santapacium, Buterae Principem, &Marchionem Lycodiae, Messanensium strategum. PRAEFATIO. NTER Mathematicas speculationes Illustriß. princeps, Gnomica, quae lineas tractat horarias, haud insimo loco ponenda est: cum sit tam iucunda scitu, quàm usui non commoda selùm, sed etiam necessaria. Quae cum diu maioribus nostris fuisset incognita, paulatim mox adinuenta &à perspicacioribus ingenijs illustrata fuit Anaximenes enim Milesius Lacedaemone primus fertur horologium Sciotericum ab umbris cognominatum inueniße. Romae autem id serius usurpatum: ut cuius ciuibus militaris disciplina magis curae, quàm Syderalis esset. Primum enim in XII. tabulis ortus tantum &occasus solis nominabatur. Tost aliquot annos adiectus est &meridies: quem consularis Accensus praenunciabat: Sed hoc serenis tantùm diebus usque ad primum bellum Punicum. Mox uerò horologium solarium à M. Val. Messala Cos. secundùm rostra in columna positum est. ut ait M. Varro: Catana in Sicilia capta, Hemicyclium excauatum ex quadrato, ad enclimaque succisum Berosus Chaldaeus. Scapham siue hemispherium Aristarchus Samius, &discum in planitie. Araneam Eudoxus, siue prior Apollonius. Plinthum siue lacunar (quod in Circo Flaminio Romae positum erat) Scopas Syracusius: Atque alij alia horologiorum genera perhibentur inuenisse. Scipio Nasica primus Romae aquae fluxu horas diuisit, clepsydra sub tecto posita, anno ab urbe condita DxCV. Sed horologium ex aqua &hydraulicas machinas, Vitruuio authore, reperisse sertur Ctesibius Alexandrinus. Clepsydris multo post successere harenariae ampullae. Horologia uerò, quae rotis uersantur, &aeris crepitu horas indicant, sunt multo recentiora.