Latin
CALCVLVS VOCALIVM PROPORTIONVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 162
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ne de huiusmodi machinis, neque de clepsydris, aut ampullis sermo nobis erit: sed tantùm de gnomicis lineis aqui sunt horarij limites in plano quopiam ita descripti, ut erecti gnomonis umbra, sole radiante, semper instantem horem, intra cuius fines terminatur, infpicientibus ostendat. Quicunque autem haec nostra legerint, an maduertent, multa fuisse praetermissa ab ijs, qui hactenus de huusmodi negocio conscripsere: quae quidem non solùm theories iucunda, sed &practicis utilia trademus. Excipe igitur libellum hunc sereno uultu, Princeps excellentißime, ut qui seueritate simul ac clementia prudentissime Mamertini regiminis frena moderaris; literatorum quoque, ut assoles, patrocinium suscipias. Vale, &uiue soelix Astronomica quadam praeambula. Cap. 1. CCIENDVM in primis, mundum esse sphaeram, quae vertitur ab Sortu ad occasum rapidissimo diurno motu super axe quodam, cuius extrema poli dicuntur. Tali autem metu à singulis punctis in sphaerica superficie vbicunque receptis, integra conuersione, singulos describi parallelos circulos, quorum qui polo vicinior, minor est; qui autem medius inter polos, maximus est aequinoctialis vocatus: quem scilicet sol in principio Arietis vel Librae constitutus describit: in ijs enim punctis aequinoctialem secat zodiacus, in cuius planam superficiem sol motu proprio contra mundum fertur. Secat, inquam, obliquè ad angulum, qui recti vnius quadrantem ac nonagesimam ferè habet. Horizon est circulus maximus in sphaera manifestum hemisphaerium ab occulto dister minans. Qui cum transit per mundi polos, rectus est: Obliquus verò, cum praeter polos. Poli autem horizontis vertices habitantium in eo, seu zenit, appellantur. Circumferentiae parallelo r extantes in manifesto hemisphaerio, arcus diurni: &earum complementa in occulto, nocturni arcus dicuntur. Tamque hos, quàm illos singulos meridianus circulus maximus per mundi &horizontis polos incedens per aequalia dispescit. Horizon rectos parallelos singu os in semicirculos secat: Obliquus verò inaequaliter. Nam arcus diurni ab aequinoctiali ad manifestum polum sumpti maiores sunt necturnis, &eo maiores, quo ab aequatore remotiores. Contrarium dic de arcubus ad occultum polum declinantibus. Declinatio stellae, est arcus circuli per mundi polos &locum stellae incedentis inter aequatorem &stellę locum receptus. Latitudo autem stellae, est arcus circuli per zodiaci polos ducti inter zodia cum &stellae locum. Ascensio recta, est arcus aequatoris cum quopiam zediaci arcu in horizonte recto cooriens. obliqua verò in obliquo. Descensio autem arcus cooccidens.