Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 18
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde loci aequalium &eiusdem nominis latitudinum sunt Periaecorum. Loci au tem aequalium &diuersi nominis latitudinum sunt Antoecorum: &tunc si eorum longitudines differant per semicirculum, sunt Antipodum. Latitudo autem semper poli celsitudinem aequiperat, De Ortu &Occasu Astrorum. STELLAE ortus matutinus est, qui fit oriente Sole. uespertinus verò, fit dum Sol occidit. Item occasus stellae matutinus ad ortum Solis: vespertinus ad occasum fit. Similiter Coeli mediatio per eundem respectum ad Solem nomina sortietur. Hos ortus, aut occasus quida Cosmicum, &Chronicum vocant. Sed diffinitio rem indicat, non vocabulum. De Climatibus. CLIMATA sunt paralleli praecipui habitationum, qui distinguum tur à Ptolemaeo secundum crementa diei maximi. Ponitur autem me dium primi Climatis in parallelo: vbi maximus dies habet horas 13. qui per Meroen insulam transit. Secundi Climatis medium in parallelo habente maximum diem horarum 13 1/2 qui per Syenem vrbem tran sit. Tertij Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 14. qui per Alexandriam. Quarti Climatis medium in parallelo horarum 14 1/2 qui per Rodum. Quinti Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 15. qui per Romam. Sexti Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 15 1/2 qui per Borysthonem. Septimi Clima