Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 183
Unproofread scanNot analysed yet
puncta rectae agantur, quae concurrant cum ipsa bk. apud totidem puncta. kImno. eruntque interualla describendarum linearum tam in horologio horizontali sphaerae rectae, quàm in omni horologio meridiano, ipsa b k. KI. Im. m n. n0. Nam reliquum est infinitum, &spacia horaria per reliquos aequatoris quadrantes his adaequantur, in planum horologij proiecta correlatiua correlatiuis comparando. Demonstratio plana est. Posito enim a b c. vno ex quadrantibus aequatoris, qui ad planum horologij, de quo agimus, orthogonalis est, ita vt a b. stylus ipsi plano perpendiculariter instet; iam horarij circuli per polos aequatorem per aequos horarios arcus partientes facient cum eo communes sectiones lineas ipsas a b. a g. a f. a e. a d. a c. Et eadem circulorum plana vlterius producta secabunt lineam b o. (quae communis est sectio aequatori &plani horologij) in punctis kImno. quae dirimunt interualla linearum horariarum, &per eadem singula singulae puncta incedunt existentes communes sectiones circularium planorum cum horologi plano. Nam a c. linea ipsi plano aequidistans non occurrit: Non enim apparet in horizontis recti horizontali horologio linea horę sex tae à mer. neque in horologio meridiano linea meridiana, vt in 5° cap. dictum est. Eadem quoque demonstratio seruit reliquo aequatoris quadranti, ad integrandum horarum numerum: Nam propter similem planorum &linearum positionem, vtrobique bina interualla aequaliter à stylo remota inuicem adaequantur. Item potes, si lubet, arcus bh. hg. gf. Fe. e d. dc. singulos per medium partiri: &per puncta diuisionum à centro a. rursus lineas cum linea bo. concurrentes protralere, pro usu dimidiatarum horarum. vbi opus fiunt. Exponatur itaque in plano horologij linea recta bp. quae in horologio horizontali sphaerae rectae reprae sentet lineam meridianam, per doctrinam 7. capitis descriptam: quam orthogonaliter secet linea vtrinque producta bo. quae ibidem erit communis sectio aequinoctialis cum plano horologij. in qua capiantur vtrinque spacia ipsis bk. k l. Im. n n. n o. aequalia ijsdemque literis insignita: Punctoque b. insistat a b. stylus antea determinatus &factum erit horologium recti horizontis: Nam linea qk. orienralis à linea meridiana b p. erit linea horae primae post meridiem, &cae terae caeterarum per ordinem. Item linea kr. occidentalis à meridiana bqu. erit horae 23. à meridie siue primae ante meridiem, &reliquae reliquarum successiuè. Pro horologio autem Meridiani cuiuslibet nihil omnino immutabitur nisi situs plani: &in ipso meridiani plano ita collocanda descriptio, vt linea b o. communis ibi aequatoris &meridiani sectio tantum eleuetur, vt cum meridiana horizontalis plani linea angulum faciat aequalem inclinationi aequatoris super horizontem: &stylus ab. ad ipsum meridiani horologij planum perpendicularis, &linearum nomen &officium mutetur. Nam in facie horologij ad ortum vergente linea b p.