Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 184
Unproofread scanNot analysed yet
erit sextae horae antemeridianę, linea kr. quintae: linea I S. quartae, &consequenter caeterae caeterarum: Nam meridiana non apparet. linea quoque qk. horae septimae antemer. linea It. octauae &reliquae reliquarum, quovsque protenditur arcus semidiurnus regionis. In facie autem ad occasum versa: Idem numerus in singulis lineis; verum postmeridianus Horologium repetetur. Meridiana itaque in horizonte meridianum obliquo posita linea X u. ipsi apud u. concurrat linea b o. faciens angulum bux. aequalem altitudini aequatoris. Vnde pro loco habente verticem sub polo, ho rologium hoc ita locandum erit, vt horariae lineae perpendiculariter istent plano horizontis. &Murale seu verticale horologium ibi appellandum: quandoquidem locus ille meriano caret. Neque refert super quo horizontis diametro erigendum ibi sit verticale horologium, cum ad libitum à quouis horario seu verticali circulo exordium horarum sumi possit, &hoc idem de horizontali eiusdem loci horologio dicendum. Nunc describemus lineas horarias ab ortu vel occasu: adhibe huc ingenium perspicacissime lector. In proposito Meridiani horologij plano in primis a bc. recta aequidistans horizonti erit linea horae 24. cum qua linea d be. faciat angulum dba. aequalem inclinationi aequatoris super horizontem, hoc est graduum 52. quod est complementum propositae latitudinis. Eritque dbe. communis sectio aequinoctialis cum plano meridiani horol. &perinde aequinoctialis linea dicta. Deinde recta fhc. faciat angulum gbe aequalem latitudini propositę, scilicet 38. graduum. Eritque fbg. perpendicularis ipsi d be. &aequidistans axi mundi, &linea horae sexte seu 18* à meridie. cum sit communis sectio circuli praefatae horae cum plano horologij, &per doctrinam dudum traditam, lineabo caeteras horarias à meridie lineas ipsi fbg. aequidi stantes: &ad ipsam dbe. perpendiculares. Item recta hbk. faciat angulum hbg. aequum latitu dini propositae. Sic enim linea gbf. secabit angulum totum hbc. &oppositum ab k. per ęqualia: eritque hbk. linea horae 1222 ab ortu vel occ. communis. s.