Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 185
Unproofread scanNot analysed yet
sectio circuli talis horae cu plano horologij: tamque horizon, quam circulus horae 12* qanim videli incedunt per polos meridiani (in quibus &aequator secat eosdem circulos) &aequator sunt orthogonales ad planum horol. Vnde demonstratio aperta est. Quibus peractis, pro caeteris ab ortu vel occ. lineis describendis, consyderandum est, quòd linea fbg. horae 6* à mer. cum caeteris in hos horol. sunt per primam Regulam 6. capiti aequidistantes, vt iam factum est. Et in quibus punctis secant lineam d b e. aequinoctialem singulae, in ijsdem eandem secant binae lineae horariae ab ortu vel occasu, per 25 Regulam dicti capitis. Sit ergo punctum l. in quo linea horae 19* à mer. secat aequinoctialem linea. per ipsum nanque punctum l. incedet linea horae primae ab ortu vel occ. per secundam Regulam dicti capitis. Item sit punctum m. in quo linea horae 12 /2 siue horę /à meridie secat horizontem: nam per ipsum punctum m. ibit linea horae primae ab ortu vel occ. per dictam Regulam. Adhuc esto punctum n. In quo linea horae 6 /siue 18 1/ à meridie secat lineam horae 122 à mer. illud enim n. ducetur linea horae pr ab or. vel oc. prędicta: vnde oportet tria puncta mnl. iacere in eadem recta, nisi erratum sit. Itaque recta mnl. continuata in facie horologij erit linea horae primae ab ortu, &232 ab occasu. Huic aequidistans erit per 32 Regulam dicti cap. linea horae primae ab occ. &232 ab ortu eodem tamen artificio lineanda, ex dictis Regulis. Item sit O. punctum, in quo linea horae 20 à mer. secat lineam ęquinoctij: in eodem enim o. puncto linea horae 22 ab or. vel oc. ducetur lis p 22 rli. Deinde sit p. punctum linea horae 13* siue pr à mer. secat horizontem, per idem enim p. signum gradietur linea horae 22 ab ortu vel occ. per dictam κτ. Esto demum que punctum, in quo linea horae 7* seu 192 à mer. secat lineam horae 12 ab ort. vel oc. per illud enim describetur linea horae 22 ab or. vel oc. praedicta: Vna ergo recta suscipiet tria puncta p qo. secus error fuiin lineando. Quamobrem recta p q 0. In horologij plano, quantum satis est, producta erit linea horae 22 ab ort. siue 22* ab occasu. Cui parallelus erit per dictam 32 rel linea horae 22 ab occasu, &222 ab ortu, eadem tamen arte, per tria puncta, deducenda. puncta, inquam, in tribus lineis, aequinoctiali, horizontali, &horae 122 per lineas horarum à meridiano computatarum aequidistantes determinata. Similiter &caeterae lineae horariae ab ortu vel occasu per tria puncta in tribus praedictis lineis per Regulas sexti cap. recepta delineabuntur. Horologium meridianum cum horis à mer. ab ortu &occ. ad lat. gr. 38.