Latin
19
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 19
Unproofread scanNot analysed yet
At Venus, &Mercurius, quando sunt directi (quoniam velociores Sole) occidunt, &occultantur occasu heliaco matutino, propter eorum accessum ad Solem, facientes postremam fulsionem matutinam. Et deinde recedentes à Sole, apparent ortu heliaco vespertino, facientes primam fulsionem vespertinam: sicut Luna faciebat, quae Sole velocior. Quando autem Venus, &Mercurius sunt tardiores Sole, &retrogradi: tunc, propter Solis ad eos, &eorum ad Solem accessum, occultantur occasu heliaco respertino, facientes postremam fulsionem vespertinam. Deinde, propter Solis ab eis, &eorum à Sole discessum, apparent ortu heliaco matutino, facientes primam fulsionem matutinam: sicut stellae fixae &pla netae superiores, Sole tardiores faciebant. Et est notandum, quòd astrum minoris luminis postulat majus à Sole interuallum, vt appareat. Et Luna potest occultari mane vetus, &deinde apparere vesperi noua eodem die (quod innuit author Theoricarum) ac ratione &experimento comprobatum est. Fallitur ergo Plinius &quicunque aliter sentiunt. De motu Solis ACTENVS de his, quae pertinent ad motum primùm. Nunc Hde secundariis motibus principia quaedam libanda sunt. Et primum de Sole. Sol defertur ab Eccentrico deferente, super centro proprio regulariter: &ideo super quocunque alio puncto, &super centro Mundi inaequaliter. Linea recta per haec duo centra incedens, dicetur Augis linea: it enim per punctum deferentis à centro Mundi remotismum, quod dicitur Aux: &t per vicinissimum, quod dicitur oppositum augis. Linea medii motus Solis, est, quae à centro mundi ad zodiacum ducta aequidistat lineae à centro deferentis ad centrum Solis ductae. Aequatio Solis, est arcus zodiaci inter lineas veri &medii motuum: quae nulla est, dum Sol in auge, vel in eius opposito sistitur: maxima ve rò in longitudinibus medijs. Aux Solis, si cut &reliquorum planetarum mouetur ad motum octauae sphęrae. De motu Lunae. LVNA defertur ab epicyclo, supernè contra successionem signorum. Epicyclus vectatur à deferente eccentrico super centro mundi regulariter. In coniunctionibus luminarium, secundum medios mo tus, centrum epicycli sistitur in auge deferentis. Inde centrum epicycli versus ortum, &aux eccentrici versus occasum sic mouentur, vt linea medii motus Solis semper media sit. Vnde in quadraturis, centrum epicycli sistetur in opposito augis eccentrici: &in oppositione rursus inauge. Propter talem augis motum, centrum deferentis describit perife riam circuli parui circa centrum Mundi. Illud autem punctum, in quo talis periferia secat lineam augis, est centrum aequantis motum Lu nae in epicyclo.