Latin
20
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nam linea, quae ab istoc puncto per centrum epicycli du citur, indicat augem mediam epicycli, à qua Luna in epicyclo semper regulariter elongatur. Aux autem vera epicycli per lineam à centro Mundi per centrum epicycli ductam terminatur. Et arcus epicycli inter duas auges dicitur aequatio centri: quae nulla est, dum centrum epicycli, in auge deferentis, aut in eius opposito fuerit: maxima verò in lon gitudinibus medijs. Centrum Lunae est elongatio centri epicycli ab auge eccentrici. Argumentum medium, elongatio Lunae ab auge epicycli media. Verum autem à vera. Aequatio argumenti est arcus zodiaci inter lineas medij &veri motuum. Linea medij motus à centro mundi per centrum epicycli ducitur. Et aequationes argumenti scriptae in tabulis supponunt epicyclum in auge deferentis. Quas pro aliis sitibus opus est adaugere secundum proportionem minutorum proportionalium ad 60. parte sumpta de diuersitate diametri, quae maximus excessus est, De motu trium Superiorum &Veneris QVILIBET trium superiorum &Venus defertur in epicyclo supernè secundùm successionem signorum. Epicyclus autem defertur à deferente eccentrico. Centrum deferentis, est in loco medio inter centrum mundi ¢rum aequantis. Linea à centro aequantis per centrum epicycli, determinat augem mediam epicycli. Quae autem à cen tro mundi per centrum epicycli, monstrat locum epicycli verum. Quae autem à centro mundi educta aequidistat ductae à centro aequantis per centrum epicycli, est linea medii motus planetae, vel epicycli. Arcus zodiaci inter lineas medii &veri motus epicycli, dicitur aequatio centri in zodiaco: cui semper similis est arcus epicycli inter duas auges: qui dicitur aequatio centri in epicyclo. Per has aequationes ex centro &argumento mediis eliciuntur vera. Deinde per aequationem argumenti, quae est arcus zodiaci inter verum locum epicycli &verum locum planetae adaequatur verus locus planetae. Et in trium Superiorum quolibet tantum elongatur planeta ab auge epicycli media, quantum Sol à loco planetae medio. Aequationes autem argumentorum scriptae in tabulis supponunt epicyclum in media longitudine eccentrici. Pro caeteris autem sitibus versus augem oportet subtrahi, &versus oppositum superaddi portiones quasdam de diuersitatibus diametri, secundùm proportionem minutorum proportionalium ad 60. sumptas.