Latin
PRIMVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 199
Unproofread scanNot analysed yet
à quorum planis horariae rectę in horologiorum plana proijciuntur: sic &curuae periferiae, quae vmbrarum desinentias suscipiunt, per cancellatas rectarum sectiones flecterentur, vt iudicarent earundem horarum integritatem, ac simul arcudiurnos ac nocturnos perfectarum horarum continerent, sicut &in sphaera paralleli per circulorum secantium &tangentium cancellatas sectiones ducti, à quorum conis in horologij plano sectis praedictae curuae periferiae generantur. Atque multiplicatis horarijs circulis ac lineis ad distinguenda horarum dimidia, siue quadrantes, adhuc paralleli &flexę simili micatae per sectionum factarum puncta in sphaera &horologio ducerentur easdem horarum partes &segmenta commonstrantes. Namque secus facientes, &puncta sectionum micamus &inspicienti oculo ingerimus confusionem. Consueuerunt siquidem alij flexas huiusmodi lineare ad indicanda signo ru zodiaci principia &partes, in quibus Sol defertur, dum vmbrarum desinentiae flexas describunt: hoc est eas flexas describere, quae à parallelis per initia &partes signorum in sphaera ductis, generantur. Quod nos in 29 libello docebimus: vbi plenior erit sermo. de vmbrarum desinentijs. Sed quis vetat vtrunque fieri, &singulis flexis loca Solis lateratim adscribere? Praeterea notandum est, quod sicut Sol in nostris. regionibus non fertur per omnes parallelos, qui extremis interiacent, quos horizon contingit (non . n. transgreditur tropicos suos) ita &in planis horologiorum non omnes curuae periferiae à parallelis generatae praestant vsum ad vmbras determinadas. Nihilominus non abstinuimus à descriptione omnium parallelorum &flexarum, vt rei speculatio melius innotescat. Quanquam in regione hante latit: non minorem complemento maximae solaris declinationis, Sol nullum non parallelum intra extremos descriptum visitat. Quinimmo sicut in sphaera possunt describi illi paralleli, quos horizon obliquus neque tangit, neque secat, sic &in horologij plano curuae periferiae à talibus parallelis generatae, quae semper ellipses sunt, delineari possunt, sicut in ao docebimus. Quarum quedam in dictis regionibus, ob magnam ęquatoris inclinationem, suscipiunt limites vmbrarum: quandoquidem. Sol integros earum parallelos circinat supra horizontem: sicut in secundo melius intelliges. Item in lineis horarijs attendendum, quod sicut vnusquisque circulorum horariorum à meridie horas distinguentium secatur in polis in duos semicirculos, quorum vnius à meridie, alter à media nocte horas computat; siue vterque à meridie, si lubet, diuersis tamen numeris; ita &eius circuli horaria linea in horologij planoiecatur.