Latin
PRIMVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 200
Unproofread scanNot analysed yet
secat in puncto communi cum meru &alijs in duas partes, qua &vna limes est horarum à meridie, altera horarum à noctis medio computatarum, siue si vtraque portio lineę à meridie horas numeret, diuersis &per duodenarium differentibus numeris, numerabit. Nec non, sicut vnusquisque quatuor &viginti horariorum circulorum tangentium, de quorum numero est horizon obliquus, secatur in duos semicirculos apud contactuum puncta, quorum vnus distinguit horas à semicirculo horizontis orientali, hoc est, ab ortu exorsas; alter verò horas à semicirculo horizontis occidentali, hoc est, ab oc inceptas; ita &ipsius circuli horaria linea in horologij plano secatur apud contactum curuae periferiae, à parallelo, quem tangit horizon &circulus ipse horarius, factae dispescitur in portiones duas diuersorum officiorum: altera enim ab ortu, reliqua ab occ. horas enumerare solet eodem numero, occidentalis scilicet ab ortu: orientalis verò ab occ. Et ideo nulla inter lineas proprio vacat officio. Et quandocunque vmbra desinit in punctum aliquod sectionis duarum aut trium linearum, certum est illud instans terminum esse talium horarum à diuersis initijs exorsarum. Exempli gratia, Sole aequinoctialem possidente, instet quinta post meridiem hora, iam instabit ab ortu 112 &ab occ. 232. Ideoque in tali instanti omnino styli vmbra desinet in illud punctum, in quo se inuicem secant in plano horologij tres lineae horariae, videlicèt linea horae 5* à meridie, linea horae 11* ab ortu, &linea horae 232 ab occasu. Quid? quòd &nostra horologia nocturnas etiam horas radiante scilicet Luna indicabunt, vt iam non tantum Solaria sed &Lunaria vocari mereantur Nam, exempli gratia, in plenilunio, radiante Lum, si styli vmbra desinat in lineam horae primae ab ortu; iam Luna horam compleuerit à suc ortu: &perinde Sol tantundem temporis post suum occasum: hoc dato, quod Luna oriente, Sol occidat: instabit ergo hora prima post Solis occ. Sic etiam &in alijs temporibus, per lunam hora notescere potest, dum constet, qua hora Luna oriatur, aut qua occidat. Ecce in hoc casu linearum vsus egreditur solares terminos, quandoquidem Luna, propter latitudinem, quam patitur ab ecliptica, egrediatur saepe Tropicos De facierum horologiorum conuersione. Cap. 15. EQVE illud notatu dignum, est omittendum, quod ad inuersione Nfacierum horologicarum pertinet. Namque facies horologij verticalis ad partes meridianas conuersa exponitur, quinquidem ab ijs partibus, vt plurimum, à Sole irradiatur: verum Sole ad extantem polum declinante, dicta horologij facies non inspicitur à Sole matutino aut vespertino, dum à verticali circulo ad dicti poli partes secedit; sed inspicitur tunc eius faciei dorsum, quod ad dictas poli manifesti partes vergit: itaque conuertendus est verticalis horologij paries, vt facies, quę ad meridiem vergebat, conuersa respiciat partes oppositas: Ita tamen, vt quidquid lineamentorum erat supra lineam horizontalem, fiat inferius eadem: &ccontrario in feriora fiant superiora, redacta facie ad aequidistantiam prioris situs.