Latin
203
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 203
Unproofread scanNot analysed yet
instare horam 62 seu 187 à meridie. Si horologium sit verticale regionis 45. gr. latiindinis, instare horam 122 ab ort. vel occ. eius. n. horae plano horologium illud aequidistat. Si autem vmbra desinet in planum horologij, indicabit desinentiam horam instantem inter lineamenta horaria suis iam insignita titulis. Quod si desinet in aliquod punctum parietum adstructoru, non minus notescet hora, si horariae lineae pauimenti, vt ratio postulat, continuentur per facies erectorum in ambitu parietum. Sed quemadmodum continuentur, paucis docebo: nam viam facillimam eligam. Intelligo pauimentum quadratum siue quadrilaterum rectangulum, cuius duorum laterum opposito lu vnum ad ortum &alterum ad oc. aequidistantia ponantur lineae merna in ipso pauimento libellato ad hori zontis aequidistantiam descriptae reliqua verò duo latera ad meridiem &oppositas partes aequidistantia: sint lineae aequinectiali eiusdem pauimenti: &super haec quatuor latera totidem parietes eiusdem crassitudinis ad celsitudinem styli ab. perpendiculi pauimento instantis: Sintque in pauimento lineae horarię per doctrinam 12. capitis descriptae. Ex quibus lineis capio, exempli gratia lineam quampiam horariam, quae sit cd. ad pedem parietis occidentalis ad punctum c. incidentem: quam volo continuare, vt ductus plani lineam facientis postulat, in planitie erecta dicti parietis &in ipsa superficie fastigij: Ponam regulam emendatissimam eiusdem crassitudinis super supremas parietum superficies, quę vndique sunt eiusdem altitudinis, Ita vt regulae acies tangat acumen styli a b. hoc est punctum a. &aequidistans sit lineae horariae cd. quod tunc erit, cum per agiem regulae, quae sit a è f. radenter inspi cies lineam cd. vt perfectissime congruunt acies &linea. Certum. n. est tunc planum, in quo iacent acies regulę &linea ed. esse illius circuli, qui facit in pauimento lineam horariam ed. Quamobrem puncta ef. in suprema superficie parietis, quę sunt in acie regulae continuata faciunt rectam e f. super quam circuli horarij planum secat dictam supremam superficiem. Item puncta e c. quae sunt in limitibus dicti occidentalis erecti parietis coniuncta faciunt rectam e c. super quam dicti circuli planum secat erecti parietis faciem. habeo igtr in dicta erecti parietis facie li horariam e c. eius nominis, cuius erat linea cd.