Latin
204
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 204
Unproofread scanNot analysed yet
in horizontali pauimento: hoc idem faciam in opposito parieti seu laterali, cuicunque superstat regula a e s. ex alia parte. Item assumam in pauimento aliam lineam horariam dg. Et similiter statuam aciem regulę a hk. per acumen styli ad aequidistantiam horariae lineae dg. &protraham duas lineas hk. in suprema superfcie parietis septentrionalis, &gh. ab extremis descriptarum in facie eiusdem parietis erecta: quę erit linea horaria in dicta facie eius nois, cuius linea dg. Hoc idem faciam in opposito meridionali, seu laterali pariete, vbicumque cadat regula a hk. Idemque faciam pro omnibus lineis in pauimento ho rizontali descriptis. Sic habebo in singulis quatuor faciebus parietum circunstantium erectis, quae sunt totidem horologiorum facies oia horaria lineamenta. Ita fiet vt vmbra styli nunquam non excipiatur vel à substracto pauimento, vel ab erectorum parietum faciebus: atque vbicunque vmbra desinet, indicabit inter lineamenta instantem horam. Lineae quoque in supremis fastigiorum superficiebus, per regulae aciem descriptę, vsui erunt ad ortum siue occ. Solis: quandoquidem radius tunc per acumen styl delatus dictas fastigiorum parietalium superficies radit. Hac via ex horologio occidentali describam horologium meridianum, tam ad ort. quam ad occ. vergens: quae sunt duo parietes erecti ab ortu &occ. Itemque horologium verticale tam ad meridiem quam ad septentrionem, quae sunt duo parietes à meridie &septentrione superstructi. Potes eorum parietum facies extendere, vt recipiant omnia lineamenta. Sed talium horologiorum sic circunstantium styli commune acumen cum stylo ab. sortientur: ipsum siquidem a. punctum. Quamobrem, si ab ipso a. puncto demittis perpendicularem recta, ad quamuis dictorum parietum faciem, ca perpenti erit stylus eiusdem faciei certissimus horarum index. Namque plana horariorum circulorum secantium simul pauimentum &adstructos parietes, omnia incedunt per punctum a. &styli acumen semper in puncto planis communi lineas horarias facientibus sisti deber: vt vmbrae styli extremitas per Solem in quouis circulo horario constitutum iaculata propriam circuli horariam lineam iudex horae quaesitae certissima percutiat. Sicut autem feci in horologio horizontali, ita &vnumquodque reliquorum horologiorum, verticale, meridianum, aequinoctiale, parietibus siue cymatijs ad altitudinem styli erectis circumcludam; &in circunstantibus muris per lineas in horologio, ex traditis superius praeceptis, descriptas, excitabo totidem eorundem nominum horarum lineas: &simi iter in labris murorum, vbi regula per styli acumen ad dlineae subiacentis aequidistantiam composita percutiet, vt vmbrae styli extremum omnino alicubi exceptum, siue in substrato, siue in lateralibus muris, inter lineas semper horam indicet. Horologij in quocunque situ descriptio. Cap. 17.