Latin
207
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 207
Unproofread scanNot analysed yet
siue per locum Solis periferiae adscriptum; atque ita adaptabis portatile tuum Solarium, vt vmbra styli desinat in periferiam diei, desinat, inquam, in punctum quodpiam, quod à meridiana linea sit occiduum, si obseruatio entemeridiana suerit: desinat verò in punctum periferiae, quèd à meridiana sit ortum versus, si post meridiem cantes horam: sic enim in tali situ firmato horologio, Meridiana &reliquae lineae totumque horolegium in situ proprio stabit, &vmbrae terminus inter lineas numeris inscriptas instantem horam manifestabit. Si autem non sit tantùm linearum Solarij tui interuallum, vt singulas dierum periferias recipere possit: recipiat quot potest, vtputa tot, vt arcubus diurnis per horam vel per horę dimidium crescentibus indeant, siue arcubus eisdem per horae quadrantem augmentatis: &inde in rectificando situ solarij, considerabis ex arcus diurni magnitudine, locove Solis adnotato, duas periferias inter quas vmbra tui diei desinere debeat, interuallum quoque propinquitatis ad vtranque conijciens: Ibi enim sistendus est vmbrę gnomonicae apex, habens tamen ab ea parte mer idianam instrumenti, ad quam à meridiano Sol secesserit: sic enim instantis horę, vt prius, indicabit interuallum inter lineas. Vnde quemsamodum, qui per Quadrantem Astrolabum, seu Quadratum horarium, aut quoduis aliud portatile instrumentum obseruat horam, cerostdesse debet vtrum ante vel post meridiem fiat obseruario: ita &in tulario portatili, hoc idem praenoscat, necesse est. In hoc praecellunt Sabilia instrumenta portatilibus, quòd illa non indigent hac consyderatione atque rectificationis labore. Sed exponam hic in tabella differentias ascensionales, latitudines ortus, declinationes, ac Solis locos singulis arcubus diurnis per horae quadrantem adauctis respondentes: In latitudine graduum 38. &1/2 quantam Messanensis noster horizon postulat: vt possint circumferentijs arcus ipsos in solario continentibus lateratim adnotari vtrinque. Poterit idem facere vnusquisque ad latitudinem loci sui: triuialis enim est Calculus &supputatoribus cunctis notissimus. Eccam nunc tabel lam. coeunt singulae cum singulis horarijs lineis secantibus tum horas integras tum dimidiatas à Meridie distinguentibus, ita vt vna quaeque flexa cum vna quaque horaria fiat vna recta linea.