Latin
210
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 210
Unproofread scanNot analysed yet
Namque cum planum dictorum fastigionum incedat per acumen styli, hoc est per verticem omnium conorum conem, secans ipsas conicas superficies, facit non flexam, sed rectam lineam, per 33 primi conicorum elementorum. Quod melius explanibitur insequenti libello: vbi, declinationes, ascensiones, differentias ascensionum, latitudines ortus, horam per altre vmbrarum mensuras, per linearum ductum inueniendas dabimus absque calculi adminiculo. Itaque, cum, extra eam, duae flexae hinc inde ab aequinoctiali recta auersę sintr parallelorum arcus diurnos 136 &116 horarum complexorum: eatu flexarum, quae ad partes poli extantis, in dictis fastigiatis erectorum parietum planis, coit cum linea horarum 6 ante meridianarum: Quae verò ad partes occulti poli, coit cum linea horaria horarum 5 1/2 ante meridiem. Item duae sequentes flexae hinc inde, à paralleli arcuum diurnorum horarum 14. &10. generatae, coibunt cum lineis horarijs, haec quidem quinque horarum, illa septem, antemeridianarum. Itaque deinceps: de quo plenius in sequenti libro. Quanquam huiusmodi linearum coitum ideo semper fieri, quod tres ibi horarij circuli, quorum vnus est horizon, &conica paralleli cuiusdam superficies ita se vicissim secent; vt trium planorum &conicae talis vnica recta sit communis sectio, quiuis mediocris ingenij circulorum intersectionem in 29 capite positam intuens facile intelliget. Potest &rectificari horologium, hoc est, sisti ad positionem suam virtute Magnetis lapidis: cuius inuentio quamuis antiqua satis sit, tamen acus illius seu ferrei obeli attemperatio, qui vim à Magnetis contactu adeptus semper ad Septentrionem vergens horologij situm docet &ventorum plagas nautis indicat, neotericorum inuentum est, &maioribus nostris oino incognitum. Itaque inuenta primùm Meridiana linea per 78 caput, aptatoque per eam &ad situm suum firmato horologio, consyderandus erit situs obeli Magnesij, eique directè subnotanda linea, seu figura praecise obelo similis &aequalis. Nam deinceps horologium transportatum, semper ad talem situm redigi poterit: tamdiu enim circumuertendum erit Solarium, quoad obelus, qui situm naturalem magnetis immotur seruat, sublineatae figurae superia ceat, ipsam cooperiens: sic enim horologium positioni congruem restitutum ad gnomonicae vmbrae indicium horam cognitam exhibebit. Talis autem rectificatio fit in horologio horizontali, quod solum aequilibrij commoditatem praestare po test, suffulto mobiliter obelo, quo facili momento situm suum. semper, vicunque conuerso horologio; assequatur seruetque. Verùm rectificato tam horizontali, iam &caetera horologia, quae illi adhaerent, facillime con ad gruum situm, ex ijs, quae dicta sunt, adaptari possunt. Libri primi finis.