Latin
FRANCISCI MAVROLYCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 211
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI MAVROLYCI, ABBATIS MESSANENSIS. DE LINEIS HORARIIS. LIBER SECVNDVS. Ad Io. Vegam, Siciliae Proregem: PRAEFATIO. ATIS quidem mihi fecisse viderer superiori libro de horarijs lineis scribenti; nisi flexarum quoque notitia, in quas umbrae desinunt, non parum faceret ad intelligendam optimè lineamentorum positionem: tales autem flexae sunt Conicae sectiones, Circulus, Parabole, Hyperbole, Ellipsis. Namque in ipso Aequinoctij die, umbrae terminus per rectam, quam aequinoctialem lineam appellauimus, defertur: Sole autem alibi constituto, aliquam ex dictis periferijs describit Operaeprecium igitur facturus uideor, &rem speculatiuis ingenijs gratissimam, si huiusmodi periferiarum proprietates &formas, quantum ad ipsum spectat negocium, hîc exequar: Quod cum ex conicorum elementorum doctrina pendeat, &ad subiecti theoriam magis, quàm ad praxim pertineat; ab his, qui de horologiis huiusmodi scripserunt, quos ego sciam, hactenus neglectum est. Ego uerò nullam unquàm lineationem, nullum calculum, nullius tabularis abaci, aut instrumenti usum unquàm probaui, cuius anteà speculationem non optimè perpenderim: Jdemque ab omnibus honarum artium amatoribus faciendum censeo. Nam sicut animo corpus paret: sic practica philosophiae pars theoricam sequitur magistram. In primis itaque intelligendum est, quòd in quotidiana conuersione mundi, sola diameter aequatoris circa centrum suum planam superficiem circuli sui describit: omnis uerò alia mundi extra aequinoctialem diameter tali motu, circaque idem centrum conuersa describet duas conicas superficies, siue, ut vulgus vocat, rotundas pyramides, communem verticem terrae centrum, fixumque diametri punctum habentes: quarum bases sunt circuli ab extremitatibus diametri per integram reuolutionem descripti, &aequatoris paralleli, &ab eo aequaliter remoti, &inter se ęquales. Hoc modo describuntur omnes paralleli contrapositi, &eorum conicae superficies. Vnde illa sphaerae diameter, quae communis sectio est horizontis obliqui ac meridiani, quae linea meridiana est in horologio horizontali, in connersione mundi describet conicas superficies, quarum bases sunt paralleli contrapositi, quo contingit horizon &caeteri circuli horas ab ortu vel occasu terminantes Contingit, inquam, in punctis, in quibus eosdem circuli horarij à meridie secant. Atque hi sunt extremi parallelorum, ortum &occasum habentium: Caeteros enim omnes aequatori &extremis interiectos secat horizon &circuli compares: sicut &qui per polos.