Latin
215.1 to 215.4
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 215.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Horizon autem facit horizontalem lineam, quae initium est horarum ab ortu vel occasu numeratarum: proximus autem tangens secundum ordinem motus primi, primae horae ab ortu vel occ. lineam facit: &deinceps singuli singulas suas. Ponam nunc aliud praeambulum, vt dictum plani conos Secundum praeamsecantis, flexasque in conica superficie facientis, ac paulatim flexarum bulum. qualitatem, quantum opus est, manifestemus. Resumo igitur conos ab c. a de. communem verticem a. per rectam b a d. puncto a. stante circa periferias aequalium parallelorum bc. de. circumactam descriptos: quos, vt dudum, planum per axem fag. secet, faciens per tertiam primi conicorum, triangula a b c. a d e. basibus orthogonalia: In quorum vno vtpote ab c. protraham 4Plineas: sic in vno laterum a b. a c. quod sit a b. capiam contingens punctum quod sit l. per quod ducam ipsi bc. basi aequidistantem Im. vsque ad latus a C &non aequidistantem In. incidentes lateri ac. ad puncta mn. Item ducam lateri a c. aequidistantem lo. quae ipsi b c. occurrens apud o. nusquàm coincidit lateri a c. in infinitum. Ducam &inter bo. puncta eaden dem lineam Lp. quae producta incidat lateri aeapud q. &basi de. apud r. quae similiter nusquam alibi, quanquàm in infinitum producta, coincidet lateribus triangulorum. Deinde super singulas has quatuor lineas Im. In. Io. pqr. superstruam singula plana orthogonalia in planum triangulorum ab c. a d e. eaque extendam, vt seceat conicas superficies: facient enim quacunque secare possunt producta in conicis superficiebus singula periferiarum genera, de quibus Apollonius latissimè disserit in octo conicorum libellis. Namque sectio facta à plano secante per Im. ducto, circulus erit, cuius diameter Im. per quartam primi conicorum: quandoquidem planum tale secans aequidistat basi conicae b c. Sectio autem à plano secante per In. ducto facta oualis quaedam periferia erit, quae Ellipsis dicitur, cuius axis siue diameter maior In. per 72 &132 primi conicorum. Sectio verò à plano lo.