Latin
215.5 to 215.6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 215.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
in cono facta erit curua quaedam periferia, cuius crura per conicam superficiem infinitam in infinitum procedunt dilatata, cuius axis seu diameter lo. quae nusquam, &si in infinitum producta, occurret conicae superficiei, quae sectio à praestantissimis Geometris parabola dicitur, vt constat per 1 am primi conicorum. Sectio denique à plano per plqr. ducto generata duplex est: nam vtrunque conum secat: &similes in singulis conis sectiones fiunt. quarum axis seu diameter communis est Iqu. haec autem est curua quarti generis periferia, cuius brachia per conicam superfidiem delata in infinitum augentur: quę sectio hyberbole uocatur, tam in vno cono, quàm in altero: vnde &ambae hyperbolae contrapositae dicuntur, vt patet per 142 primi conicorum. Ex his solus circulus habet vniformem periferiam: congruunt enim in vno circulo arcus aequales Ellipsis autem quàmuis in se ipsam perfecto ambitu coeat, tamen circa vertices maioris diametri suscipit curuatiorem periferiam: &eò est oblongior, quò planum secans obliquius est ad conum.