Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 229
Unproofread scanNot analysed yet
Item in horologijs verticalibus latitudinis dicta maxima declinatione minoris: quande scilicet Sol illic describit parallelos, quos verticalis neque secat, neque latituo tangit. COROLL. Quamobrem in talibus horologijs dictorum situum minor continget vmbrarum limites in triplicem cadere periferiam: Nam Sole possidente eum parallis, qui tangit circulum horologio aequidistantem, per postrema tertiae conclusionis corollaria, Parabola: Sole autem hante cum parallus, qui secat circulum horologio aequidistantem, per postremum Coroll. 42 conclusionis, hyperbola: Solae denique eum parallelum tenente, qui nec tangit, nec secat circulum horologio aequidistantem, Ellipsis, per praecedens immediate corollium, excipiet proiectarum vmbrarum desinentias. 6. CONCL. Quod silubet has horologiorum proprietates in regione tua immotus experiri, fabrica tibi horologium ad aequidistantiam alieni horizontis seu verticalis, cuius incidentias experiri velis: Nam quidquid accidere in praemissis conclusionib. diximus in tali horizonte seu verticali horsis, iam &in tuo ad eius aequidistantiam fabricato accidet. Sed fabricandi modum in penultus praecedentis libelli cap. exposuimus. De lineis vtcunque, seu ad datam rationem secandis, aut inueniendis, deque periferiae diuisione