Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 229-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 6. deque chordis, ac sinibus. TAM Flexam aliquam ad Solis locum seu astri cuiuspiam pertinentem, Thoc est, quae ab ipsius astri radio per acumen styli porrecto in cuiusuis horologij plano, primique motus conuersione delato describitur, in tali plano deducere volentibus: Itemque ad dati arcus diurni parallelum, latitudinem ortus, ac declinationem, Solisque locum debitum assignaturis, necessaria est declinationum, ascensionum, differentiarum ascensionalium, ac latitudinum ortiuarum notitia: Quos quidem arcus ne per calculum seu tabulas aut alienum instrumentu mendicare cogamur, docebimus quo pacto solum lineando ac circinando, illos consequamur. Sed prius regulas quasdam negocio necessarias praemittemus. REGVLA I. Si datam quamuis lineam a b. velim in quotcunque, vtpote, quinque partes aequales diuidere: tunc per eius extrema a b. ducam in diuersum duas ei perpente seu inter se aequidistantes &indefinitas a c. b d. per regulas 7 cap. libri praemissi: de quibus singulis assumam per circinum quatuor, vna scilicet minus proposito partium numero, continuas portiones hinc inde a e. e f. fg. ge. nec non dl. Ik. kh. h. b.