Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 230
Unproofread scanNot analysed yet
Et coniungam puncta diuisionum per totidem lineas, ita vt parallelogramma faciant: sintque iam coniunctae ed. Fl. gk. ch. quae secabunt lineam a b. in totidem punctis m. npq. Sic enim ipsa a b. in ipsis punctis in quinque partes aequales, iuxta propositum diuiditur. per 122 sexti elementorum Euclidis. REGV. A. Si inter duas datas rectas a beb c. velim comperire mediam proportionalem; describam super totam a c. semicirculum a de. &à puncto b. excitabo per 78 cap. praedictum, lineam b d. perpendicularem ipsi a c. &periferiae apud d. incidentem, quae per octauam sexti Euclidis media perpendicularis est inter ipsas a bab c. sicut volebam. REGVLA 3. Quòd si inter lineas ab. ac. libeat mediam proportionalem inuenire; super ac. maiorem lineabo semicirculum, atque vt in praemissa bd. perpendiculari excitata, coniungam a d. quae erit media proportionalis inter ipsas a b. a c. propter octauam sexti praedictam. REGVLA 4. Item, si opus sit ipsis a c. c. d. datis tertiam proportionalem subiungere, quarum a c. maior. describam super ac. maiorem ex eis, vt prius, semicirculum a dc. Et intra semicirculum coaptabo per circinum ipsam c d. Et à puncto d. ducam db. diametro perpendicularem eritque, per octauam memoratam bc. tertia proportionalis ipsis a c. cd. sicut volui. REGV. 5. Datae sint tres lineae a b. bc. b d. si oporteat quartam inuenire, ad quam bd. sit sicut ab –bc. coniungam a c. Et producam bc. cui apud e. occurrat linea de. ipsi ac. aequidistans: eritque, —DC. propter similitudinem AAlox, sicut a b b e. Itaque b e. erit linea quaesita. sic b d– REGVLA 6. Quòd si oporteat lineam be. secare secundùm proportionem ipsius a d. sectae in puncto a. tunc coniungam de. ipsique aequidistantem ducam a c. quae secet ipsam be. in puncto c. Eritque ob causam dictam, sicut ba –a d. sic iam b e -ce. REGVLA 7. Vel si linearum aequidistantium a c. de. altera diuisa, libeat reliquam similiter diuidere; coniungam earum extrema ductis da. ec. ad punctum b. concurrentibus (concurrent enim, si a c. de. sunt inaequales) &punctum concursus b. iungam cum puncto lineae diuisae, ducta bg.