Latin
232.5 to 232.6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 232.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aut si eundem arcum per sinum secundum ag. seu sinum versum bg. quaerere iubrrer: tunc à puncto g. excitarem ipsi a b. perpendicularem gd. periferiae in signo d. occurrentem. &haberem similiter arcum bd. tali sinui debitum. REG. 4. Quod si haec eadem ex circulo minore velim elicere: tunc sinum datum a h. coaptabo in semicirculo a se. hoc est, per circinum ipsi a h. aequalem in dicto semicirculo chordam immittam a f. nam assumpti arcus akf. dimidium, hoc est, arcus a k. erit, quem volumus similis quidem ipsi arcui b d. Si autem eundem arcum nancisci velim per sinum eius secundum a g. tunc rursum collocabo in semicirculo ipsi a g. aequalem chordam Cf. Nam relicta periferia periseria a kf dimidiata in puncto k. exhibet arcum ak. ipsi bd. quae sito similem. Denique per sinum versum b g. arcum talem venaturus: abscindam de diametro e a. lineam a m. ipsi bg. sinui verso dato aequalem: relinquetur enim em. ipsi a g. sinui secundo aequalis: cui aequalem inducam semicirculo chordam e f. &relictae a k f.