Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 233
Unproofread scanNot analysed yet
dimidium, arcus scilicet a K. notescet ipsi b d. quaesito similis. Quod si quispiam secans quadrantem bd c. in 90. gradus, sicuti fieri solet, partiatur &semicirculum a fe. in totidem partes, vt vnaquęque binos complectatur arcus; iam sic in arcu a k flapparebunt tot partes, quot gradus sunt in arcu b d. &arcus a kf. quamuis non dimidiatus offeret tibi numerum graduum arcus b d. quaesiti. De declinationibus &ascensionibus rectis inueniendis. Cap. 7. PROPOSITO cuicunque zodiaci puncto debitam declinationem sic inueniemus. Describam circa centrum a, circulum b dc. qui repraesentet colurum solstiorum: cuius diameter bac. sit eius cum zodiaco: diameter autem da e. ipsius cum aequinoctiali communis sectio. Sic arcus tam b d. quàm ipse ce. fiet maxima zodiaci declinatio. Sit autem propositum punctum zodiaci per datum arcum distans à viciniori aequinoctij puncto: cuius arcus sinus per pręcedentis regulas inuentus sit a fllinea de semidiametro a b. abscisa. &per punctum f. ducam ipsi a d. aequidistantem lineam g fh. quae secabit periferiam coluri b d. in puncto, quod sit h. in quo scilicet parallelus propositi puncti secat colurum: quare arcus hd. fiet declinatio quaesita: cuius secundum modum in sinus erit ag. perpendicularis ad fg. cui per REGVLA 2. Vt autem praemisso traditum, potero arcum ascribere. habeam ascensionem rectam dicto zodiaci puncto respondentem, tunc secabo semidiametrum a d. in puncto k. per nonam Regulam praecedentis cap. ita vt a k–kd. sit sicut gf—fh Et quoniam circulus declinationis cum coluro vtrolibet similes abscindunt arcus de ęquatore ¶llelo puncti propositi, per quos determinantur ascensiones rectae: ideo a k. linea sinus erit ascensionis rectae puncto zodiaci proposito respondentis à sectione proxima computadae. cui per alteram postremarum regularum pręcedentis cap. arcum debitum statim inueniemus. REGVLA 3. Si autem velim inuenire declinationem stellae, cuius longitudo &latitudo cegnitae sint, sic procedam: Sit locus eius longitudinis à viciniori nodo remotus per arcum, cuius sinus sit a fLatitudo autem eius sit arcus bm. Ducam ipsi ba c. aequidistantem. n n. cui axis zodiaci an. perpendiculariter occurrat apud n. Et per praemissum caput, secabomn. in puncto l. ita vt sicut est a f—fb.