Latin
Cap. 8
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 238
Unproofread scanNot analysed yet
diametro aequinoctialis aequidistantem Im. quae incidat arcui e f. maximae declinationis apud m. semidiametro autem zodiaci a frapud n. punctum. Eritque linea Im. sectio communis paralleli memorati cum meridiano: quare arcus em. de meridiano siue solstitiali coluro ab aequatore &ipse parallelo interceptus erit ipsius paralleli declinatio: &linea an. de semidiametro zodiaci a f. recepta, erit sinus rectus arcui zodiaci inter proximum aequinoctij punctum &non semel memoratum parallelum interiecto respondens. Ducam ergo axem zodiaci a per. &ei aequidistantem nque eritque arcus aequalis praedicto zodiaci arcui: Sic notum erit zodiaci punctum pertinens ad dictum parallelum. Similiter faciam per caeteros parallelos zodiacum secantes. Sed vbi haec perfecero ad vnum horizontis quadrantem aequatori &meridiano interiectum: eadem inuenta spacia, &iidem inuenti arcus caeteris quadrantibus horizontis inseruient: sunt enim aequalia singula singulis. Idemque de zodiaci quartis inter cardines positis dicendum. Hoc modo habes locos Solis parallelis singulis ordinarijs respondentes, ad latera horoli super ipsorum parallelorum flexas adnotandos. Et attendendum quod sicut recta linea, quae ducitur à centro sphaerae ad punctum superficiei sphaericae, in quo se inuicem secantqu uatuor circuli, scilicet circulus horae 6* ac /ante meridiem: circulus horę 11 ab ortu vel Cloccasu: Horizon: ¶llelus continens arcum diurnum 13 horarum; est communis sectio eorundem quatuor circuloru &latus conicum superficien conicae, cuius basis est dictus parallelus: vertex autem ipsum sphaerae centrum. Sic lineae duae horariae scilicet 6 1/2 ante mer. &11 ab ortu vel occ. quae in plano horologij horizontalis aequidistant, &flexa, quam facit dicta conica superficies in plano dicti horologij, coeunt in vnam rectam lineam, praedictum scilicet latus conicum, &conem dictorum 48 circulorum sectionem: quę quidem ducta per verticem styli (quod est sphaerae centrum) signari solet in fastigiatis planis parietum dictum horologium circumuallantium, planis inquam iuxta styli altitudinem ad aequidistantiam horologij, in eadem planitie extensis, Et hoc idem dicendum est de caeteris circulis horarijs se inuicem super horizontem cum ordinario parallelo apud punctum vnum secantib.