Latin
Cap. 8
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 239
Unproofread scanNot analysed yet
sicut in fine praecedentis libelli admonuimus. Semper enim duae lineae horariae aequidistantes in plano quopiam horologij, §io conica seu flexa, quam facit in tali plano conus paralleli per sectionem circulorum lineas dictas horarias facientium incedentis, coeunt in vnam lineam rectam in planitie per styli cacumen ad aequidistantiam horologij extensa, in vnam inquam rectam, quae communis est sectio dictorum circulorum &latus conicum praedicti coni. Poteris &in verticali horologio locum zodiaci ordinarijs parallelis, flexisque ascribere: si verticalem circulum tanquàm horizontem, ac latitudinis loci complementum, tanquàm ipsam latitudinem sumpserit. De altitudine &vmbra per singulas horas: ac de hora per altitudinem vel vmbram captanda.