Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 241
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ex altitudinibus Solis ad horas singulas licebit vmbras metiri, ad quemuis Solis situm. Sumam tamen exemplum super aequatore, in cuius semidiametro da. signabo puncta e fghk. quae terminant sinus versos atque secundos distantiarum Solis à meridie per singulas sex horas. Et per singula puncta signata ducam lineas ipsi b a c. aequidistantes dl. em. fn go. hp. kq. Mox faciam a r. styli mensuram ipsi b a c. perpendicularem, quae pars est horizontalis axis: &per styli pedem r. ducam ipsi b a c. pι0 μ osequob aequidistantem &indefinitam: &coniungam puncta Imno p q. cum centro a. ductis totidem rectis, quas continuabo, donec ipsi ri. occurrant ad totidem puncta scilicet s tuxy 2. Namque recepta spacia inter haec singula puncta &pedem styli r. erunt vmbrae ad altitudines horarum singularum videlicet r s. vmbra meridiana r t. vmbra horae vnius ante vel postmeridiana ru. vmbra horarum duarum rX. trium r y. quatuor r z. quinque: Nam vmbra horae sextae tunc infinita est, quandoquidem Sol in horizonte iacet. REGVLA 4*. Similiter ad alium quemuis parallelum idem efficere poteris: si supponatur paralleli semidiameter pro sinu maximo, &secundùm sinuum horariorum segmenta secetur REGVLA 57. Et ex hoc quidem lineamento facile habes ex hora vmbram, &ex vmbra horam REGVLA 62. Item ex longitudinibus vmbrarum aequinoctialium ad horas singulas habes interualla in horologio horizontali à pede styli ad puncta lineae aequinoctialis, quae tales vmbrarum desinentias suscipit, in quibus lineae horariae singulae lineam ipsam aequinoctialem secant. Notescent igitur hac via puncta huiusmodi: &coniuncta cum pede axis in linea meridiana suscitabunt lineas horarias singulas. Quae omnia bene praecepta &lineando frequentata, multo faciliora venient. De quibusdam alijs extraordinariis quaestionibus circa declinationes &ascensiones rectas. IEX proposita recta ascensione velim arcum Regula S zodiaci tali ascensioni respondentem, ac etiam prima declinationem puncti arcum ipsum terminantis extrahere; repetam descriptionem primam septimi capitis praemissi. in qua datae ascensionis à proximo nodo numeratae sinus per 78 cap. inuentus sit a k. de semidiametro aequatoris a d.