Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 242
Unproofread scanNot analysed yet
tanquàm sinu maximo abscisus: &coniungam punctum solstitiale b. cum puncto K. &continuabo in rectum bk. donec occurrat axi aequinoctialis a g. vbicunque fiat occursus ad punctum l. Mox ducam lineam i a. eamque producam, donec coincidat ipsi bn. parallelo ipsius a d. in puncto m. Deinde iungam punctamb. cum centro a. ductis ba. &a m. quae secet periferiam b d. in puncto h. &per punctum h. agam ipsi a d. parallelum hg. quae secet ipsam a b. in puncto f. Eritque propter aequidistantiam linearum sicut ak sic nb –bm. Et sicut nb bm. sic gf—fh. Igitur gf-fh. sic ak—kd. Quare, circulus declinationis, qui determinat ascensionem rectam, cuius sinus est linea a K. abscindit cum coluro 2° deler ptioaequinoctiorum de parallelo, cuius semidiameter est gh. arcum similem tali ascensioni: cuius arcus sinus est linea gf. &de zodiaco arcum, cuius sinus est linea à f.