Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 252
Unproofread scanNot analysed yet
praemissi libri: &haec in prima figuratione, sicut in praecedenti fecimus. In secunda quoque descriptione faciemus angulum a qi. aequalem latitudini regionis: eique aequalem angulum qu a l. quod est complementum declinationis radijl a m. qui fertur in periferijs circulorum, quos tangit horizon, parallelorum aequatorum, quorum conicae superficies, vt dictum est, faciunt in horizontali horologio parabolas, vnde contrapositus radius sa n. faciet cum axe mundi angulum s a qu. aequalem angulo q a l. &ideo aequalem angulo a qi. latitudinis loci sibi coalterno. Quare, per 272 primi elementorum, radius S a n. non concurret, sed aequidistabit lineae meridianae kqi. Caetera omnia disponuntur, vt in secunda figuratione praemissi cap. ita vt qi. spacium sit aequum spatio qi. primae figurationis. Itemque reliqua spacia primae figurationis scilicet quib. qui e. qui d. quie. qui f. transferam per circinum in secundam figurationem à puncto q. ad easdem notas in linea aequinoctiali hai. producta: &puncta sic inuenta iungere cum puncto qu. protractis, continuatisque lineis vtrinque à punctoque faciam quàm qu g. ipsi ha i. aequidistantem, quae secet radios praedictos in punctis FS. sicut linea qua f. continuata secat eosdem in punctis tau. &caeterae lineae per q. secant eosdem hinc inde in caeteris punctis: excepta meridiana kqi. quae solum radium lam. in puncto l. secans reliquo S a n. aequidistans fertur. His peractis, quoniam, vt iam in dictis locis fuit demonstratum, radij la m. s an. quae sunt latera dictarum conicarum superficierum circum axem qui a p. seruatis angulis per motum primum circumlati describunt cum conicis superficiebus periferiam quandam in plano horologij horizontale, quae parabola dicitur, cuius axis seu transuersa diameter est ipsa meridiana linea k q l. propterea inuenienda sunt puncta, in quibus talis periferia secat lineam meridianam &caeteras horarias in prima figuratione se inuicem secantes apud quo punctum. quod sic faciam: Transferam per circinum spacium q l. secundae figurationes ad lineam meridianam primae figurationnis uignato l. puncto. Et similiter spacia qui s. q r. aequalia secundae figurationis ad lineam q g. horae sextae in prima figuratione hinc inde à puncto k. atque itidem spacia qui t. qu. &reliqua reliquarum linearum vtrinque à puncto q. recepta de figura secunda in primam eodem ordine circini officio transportabo. Namque propter aequalitatem angulorum &laterum in triangulis seruatam, quantacunque spacia abscindunt radij la m. s an. per conuersionem primi motus de lineis horarijs in prima figura hinc inde ab axe mundi, hoc est à puncto qu. periferiam periferiam parabolae describentes, tanta etiam &ordine eodem ijdem radij, singula singulis comparando, desecant in 22 figura vtrinque de lineis per que punctum vtrouersum atinuatis.