Latin
Cap. 9
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 253
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit, vt certum sit, in prima figuratione sic descriptam periferiam abscindere de linea mer portionem ql. tnim, cum Spositus radius metrae nusquàm coincidat: de linea horae 62 spacia quae r. qui S. aequalia: de linea horae 52 spacia qut. qui u. &de reliquis singulis reliqua bina: Nam, per 272 primi conicorum, omnis linea secans diametrum parabolae, vtrinque coincidit periferiae. Quare certum erit parabolicam periferiam, vt S dictum est, in horologij plano descriptam per ipsa puncta tsTuriam sic signata &caetera caeterarum linearum in cedere. Itaque, excepto puncto l. qui vertex est parabolę, bissena puncta in quibus sex lineae periferiam secant, inuenta sunt. Decem alia similiter in caeteris quinque lineis horarijs per quo. punctum ducendis inuenientur ad eadem spacia. Nam sicut in periferia Ir. ipsis punctis Tr. interiacent quinque puncta in quibus periferiam secant totidem lineae horariae; ita &ex aduerso in periferia! s. totidem ad eadem spacia, eademque in oppositum dispositionem ipsis Is. punctis intersunt. Item sicut periferia St. continuatur per quinque puncta, in quibus secatur à quinque dictis lineis horarijs per punctumque traiectis: ita &è diuersa parte, periferia vltra punctum r. continuata totidem in diuersum eiusdem dispositionis &mensurę puncta suscipit: Sic fiunt puncta tria &viginti: cum vna linearum mer quae diameter est parabolę in vertice tantum secet suam periferiam. In quibus quidem 23. punctis totidem lineae horariae tangentes tagunt eandem periferiam. Euanescit enim vnum punctorum sectionum, &perinde contactus. Non enim apparet linea horae 24* quam faceret horizon, nisi horologij plano aequidistaret. Sed tales lineas iam descripsimus in 12o cap. pręmissi libri. REG. verticalis. Cum autem, vt in 39 cap. huius lib. patuit, in verticali horologio regionis latris 45. grad. lineae horariae parabolam secent &tangant: poteris &ibi talem parabolen, describere; sumpto tantummodo pro horizontali, verticali plano. Nam descriptio linearum horiaontalis horologij, vna penitus &eadem est in tali regione cum descriptione verticalis: quiuquidem ipsa loci latu aequalis est suimet complemento, quod complementum semper est latitudo verticalis circuli horizontis loco sumpti. &in horizontibus eiusdem latris eadem penitus linearum descriptio, propter eandem circulorum inclinationem situmque, seruatur. Quae sunt in sphaericis, astronomicisque rudimentis notissimae. Ecce hìc praeceptum alterum ab eo, quod in 129 cap. praecedentis libri traditum est, habes lineandi horarias tangentes in horiz plano, &in verticali memoratae regionis: Nam pro vnaquaque linea tagente habes bina puncta, vnum, in quo ipsa cum secante simul partitur lineam aequinss; reliquum, in quo tangit parabolen, vbi eandem secat alia ex numero secantum.