Latin
26
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 26
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut nec Theoricae Peurbachij, quamuis exactissimae, &secundum Ptolemaicam doctrinam traditae efficere potuerunt, ut Alpetragrij dogmata, &Cremonensia delyramen ta penitus excluderentur. Satisque fuit Georgio &Regimundo admonuisse lectores, ut quid cauendum, quidue approbandum esset, optimè cognoscerent. Sed omnia perperam tradita emendare omnium animos ad rectitudinem conuertere nequidem Atlas, qui Coelum sustinet, totis uiribus ualeret. Toleratur &Nicolaus Copernicus, qui Solem fixum ac terram in girum circunuerti posuit: &scutica potiùs, aut flagello, quàm reprehensione dignus est. Transeamus igitur ad reliqua, ne tempus frustra teramus.