Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS SVMMAM COLLECTVS. Et primùm de temporis diuisione. EMPORA mensurantur secundum spacia motuum. Motus autem precipui duo sunt. Conuersio, scilicet caeli ab Oriente in Occidentem super axe polisque mun di, cuius cingulum est aequinoctionalis. Quo quidem motu Sol, Luna, &astra caetera oriuntur, occidunt, &reuolutiones perficiunt quotidiè. Alter verò motus fit ab Occasu in Ortum super axe, polisque obliqui circuli, qui zodiacus dicitur: per cuius semitam Sol, &astra caetera non iisdem temporum spaciis deferuntur. Dies igitur est integra reuolutio Solis per motum primum, horas 24. continens. Annus au tem est spacium, quo Sol percurrit zodiacum, dies 365. &quadrantem complectens. Mensis verò tempus, quo Luna, Sole relicto, ad eum reuertitur: quae reuersio poscit dies 29. &dimidium. &horae fermè dodrantem. Quoniam itaque annus comprehendit menses quasi 12. mehsis verò dies fermè 30. propterea zodiacus secatur in signa 12. Signum autem in gradus 30. Vt scilicet, sicut circulus totus annum, sic LIBE sic signa singula mensem: diesque singuli gradum de motu Solis postularent. Hinc &numerus horarum duodenarius pro die artificiali, vel pro nocte. Et horae vigintiquatuor pro toto die naturali.