Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 27
Unproofread scanNot analysed yet
Licèt verò di uisio temporum ad amussim non respondeat dictae circuli diuisioni: tamen id ipsum. docet nos natura in ipsa circini descriptione: quodque ibi per temporum interuallae propè verum inducat, hic iam praecise determinat. Nam bina signa praedicta suscipiunt circuli sextantem cuius chorda est ipsa semidiameter: quae periferiam totam circinabat, Vnde circulus in huiusmodi sex arcus, (quae signa Physica dicuntur) commodè ac quàm facillimè, per circinum sexies repetitum, distinctus ha bebit in singulis his arcubus 60. gradus, &in toto ambitu gradus 360. sicut prius. Et idcirco poscit ratio, vt &gradus in 60. minutias: &minutiae singulae in totidem secundas, &ita deinceps distinguantur Vnde Alfonsus Rex, perspicacissimus tabularum author, tam diuidendo, quàm colligendo dies sexagenario numero vsus est. Vt videlicet tempo ris diuisio circuli diuisioni proportionaliter respondens, faciliorem conputum redderet. De Die. DIES est reditio Solis ad Meridianum. Quod &spacium integrae reuolutionis motus primi cum tanto arcu aequinoctialis, quantus respondeat motui Solis proprio in zodiaco interim peracto. Qui arcus, pro pter inaequalitatem motus Solis, &propter obliquitatem zodiaci variatur. Quare dies tales, qui vulgares &apparentes dicuntur, sunt inter se aliquantum inaequales. Astronomi verò vtuntur additamento mediocri, &dies ad aequalitatem redigunt. Sic fiunt dies aequales &astronomici. Aequatio dierum dicitur horum ab illis differentia. Dies artificialis est arcus Solis diurnus, qui cum arcu nocturno naturalem diem consummat. Qui quidem arcus in Sphaera recta semper, in aliis verò locis tantum, Sole existente in aequinoctiali, sunt aequales. De Hora. HORARVM aliae sunt aequales, aliae temporales. Hora aequino ctialis, siue aequalis est vicesima quarta pars diei naturalis: quae postulat sibi quindenos aequinoctialis gradus. Hae sunt horae, quae in horologiis per lapsus rotarum indicantur, &in Sciotericis per lineas horarias distinguuntur. Hora verò temporalis, siue inaequalis est duodecima pars, diurna quidem arcus diurni, nocturna vero nocturni. Vnde crescit &decrescit cum ipso arcu: &proinde inaequalis est, &pro tempore variatur. Per has horas planetae per ordinem suscipiunt dominium, ita vt singulae feriae in hebdomada, nomen sortiantur à planeta, cuius dominium in primam diei horam cadit. Quanquam postula. ret rario, vt huiusmodi horarum diuisio fieret per diuisionem zodiaci: sicut horae aequales distinguuntur per diuisionem aequinoctialis. Bene igitur dixit loannes Sacroboscus, cum diffiniuit horam naturalem, hoc est inaequalem, siue temporalem, esse spacium temporis, quo perori tur dimidium signi in zodiaco.