Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis annus solaris praecisè contineat dies 365. ho. 5. m 49. T. 16. iuxta calculum Alfonsi. Atque ita aequinoctia, &Solstitia retrocedant quolibet anno per minutias horarum De Mense. MENSIVM alius solaris, alius lunaris. Mensis lunaris duplex, vel scilicet spacium, quo Luna motu proprio peragrat zodiacum: &ha bet dies 27. ho. 7. m. 43. 2. 7. Vel spacium, quo à Sole digressa eundem repetit. quod postulat dies 29. ho. 12. m. 44. 2. 3. 2 1, vt supra dictum est, quod spacium lunatio dicitur. Solaris item mensis duplex: vel spacium scilicet, quo Sol pertransit signum: &habet dies 30. ho. 10. m. 54. 2. 6. /quae est 4ς pars anni totius. Vel spacium mensis vsualis. Sunt autem tales menses duodecim secundùm vsum nostrum, propter duodenarium tam signorum, quàm fortè lunationum numerum. Scilicet lanuarius habens dies 31. Februarius dies 28. cui in anno bissextili superadditur dies ipse intercalaris in festo S. Matthiae. Martius habens dies 31. Aprilis dies 30. Maius dies 31. Iunius dies 30. Iu lius dies 31. Augustus dies 31. September dies 30. October dies 31. Nouember dies 30. December dies 31. Qui dies collecti conficiunt in anno communi dies 365. in bissextili dies 366. De Kalendis, Nonis, &Jdibus MARTIVS, Maius, Iulius, &October, singuli habent sex Nonas. caeteri menses quatuor nonas singuli. Quilibet ex omnibus Idus octo. Quidquid autem restat de mense, Kalendarum sortitur nomen, cum die primo ac nomine sequentis. Diei primo succedunt Nonae: No nis autem Idus. Kalendae dictae, quòd in initio mensis calatae, hoc est, vocatae in Capitolium plebi indicabatur, quot ad Nonas vsque superessent dies. Nonae dicuntur, quasi nouae obseruationis initium, vel à nouem diebus vsque ad exordium Kalendarum interiectis. Idus demum à diuidendo mense: vel à specie plenae Lunae. Kalendis immolabatur Iunoni: Idibus sacrum fiebat Ioui: Nonae carebant tutela Dei.