Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 30
Unproofread scanNot analysed yet
De ingressu Solis in signa: SOL ingreditur Arietem Martii decimo. In Taurum Aprilis 10. In Geminos Maii 11. In Cacrum Iunii 11. In Leonem Iulii 13. In Vir ginem Augusti 13. In Libram Septembris 1 3. In Scorpium Octobris 13. In Sagittarium Nouembris 12. In Capricornum Decembris 11. In Aquarium lanuarii 10. In Pisces Februarii 8. Verùm hae sedes in Kalendario retrocedunt, vt dictum est, quotannis per minutias horae 10. A 44. Et in annis 400. per dies fermè tres. Ita vt in spacio 49. millium annorum redeant ad sedem pristinam. Quod tempus nona Sphaera postulat, vt Alfonso placuit, ad reuolutionem complendam. De Aequinoctiis, Solstitiis, &quatuor Temporibus AEQVI NOCTIA duo sunt. Vernum, quod facit Sol in principio Arietis, scilicet 10. Martii. Autunnale, quod fit in principio Li brae 13. Septembris, quando scilicet aequatur nox diei. Solstitia totidem. Aestiuum in principio Cancri 11. Iunii. Brumale in principio Capricorni 11. Decembris. In illo maximus dies, nox minima: in hoc autem nox maxima, dies minimus. Sed Veris exordium communiter in Cathedra Petri 22. Februarii. Aestatis in festo S. Vrbani 23. Maii. Autunni in festo S. Symphoriani 22. Augusti. Brumae tandem in festo S. Cle mentis 23. Nouembris, statuitur ab authoribus Computi. Quae tamen exordia cum sedibus Aequinoctiorum, Solstitiorum, &ingressuum Solis insigna, praedicto modo, retrocedunt. De diebus Aegyptijs. AD sciendum dies Aegyptios, ediscenda sunt istec carmina: Augurior, decies, audito, lumine, clanguor Liquit, olens, abies, coluit, colus, excute, gallum