Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 34
Unproofread scanNot analysed yet
HEBDOMADA, siue septimana habet dies septem, propter numerum Planetarum, qui cum dominium habeant per singulas horas inaequales, siue temporales, siue naturales tam diurnas, quàm nocturnas (de quibus superius diximus,) secundum ordinem suorum orbium BTOPGQ, semper repetitum; singulę feriae, seu dies Septimanae nomen sortiuntur à planeta in prima hora diei dominium habente. Quae obseruatio à Babyloniis inuenta, ut ait Hermes, ad Aegyptios, vt scribit Dion. inde ad Hebraeos propagata est: postremo à Latinis suscepta. Nam Romani prisci non distinguebant ea ratione septimanam. Qui numerus fortasse mouit Alfonsum, vt Trepidationem Stellatae ad motum nonae spherae septuplam in uelocitate faceret. Ecclesiastici vt u tur numero feriarum pro vocabulis planetarum. Et feriam septimam sab batum (quod Chaldaicè septem significat) appellarunt, diem scilicet quieti attributum: Primam vero dominicam à Domino planetarum. De Cyclis. CyCLVS est certus annorum numerus in seipsum, completa varietate, numeroque reuolutionum rediens. In his primo loco considera tur Cyclus solaris annorum 28. in quo redeunt bissextorum &literarum dominicalium diuersitates. Cyclus dein lunaris habet annos. 19. in quo redeunt lunationes ad pristinam in Kalendario sedem. Cyclus vero paschalis ex horum ductu procreatus conficitur in annis 532. reportans omnes diuersitate paschales. Item Cyclus Indictionalis 15. annorum, per quem indicabatur redditio censuum quinquennalium. Et qui adhuc notari solet in actis Scribarum &publicis decretis. De Cyclo Solari. CyCLVS solaris fit ex ductu Cycli ferialis in Cyclum bissextilem, hoc est, ex septenario in quaternarium ducto. Namque. 7. literae alphabeti, a b edefg. singulae indicant in Kalendario singulas hebdomadae ferias. Et index diei dominici, litera dominicalis dicitur. Et quonia annus communis habet hebdomadas 52. &insuper vnum diem: Bissextilis verò annus addit &alium diem, ad festum S. Matthiae 25. Februarij: Idcirco propter excrescentiam talis diei, fit, ut in anno communi litera dominicalis semel, in principio scilicet lanuarij; in anno autem bissextili bis, no solum in dicto principio, sed etiam rursus ad 25. diem Februarii mutetur. Quoniam igitur quartus quisque annus est bissextilis: &literae dominicales in septenario numero versantur: &minimus numerus ab his duobus inter se primis numeratus est. 28. (eorum scilicet productum) ideo in tali annorum numero necesse est reuerti omnem bissextorum &literarum dominicalium diuersitatem.