Latin
COMPVTVS ECCLE SIASTICVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
In quibus versibus sunt duodecima dictiones singulis mensibus anni per ordinem seruientes, vtpote, augurior, lanuario. In quaprima litera a. in alphabeto prima: ergo primus dies lanuarij est aegyptius. Item g. litera sequentis syllabę, est septima in alphabeto: ergo septima dies lanuarij à fine, est aegyptia, hoc est 25. Et similiter in caeteris dictionibus pro caeteris mensibus. Namque in his diebus perhibent Pharaonem &Aegyptios plagis diuinitus afflictos, tandemque submer sos. Quae obseruatio superstitiosa est. Et licèt tradatur à Sacrobosco, tamen deridetur à Campano. Romani etiam postridianos dies Kalendarum, Nonarum &Iduum atros &infaustos rebus gerendis habebant, eo quòd in illis infeliciter dimicatum fuisse notassent, vt ait Gellius, &Cassius Hemiria. Vel quia sicut Kalendae, Nonae &Idus Diis superis: ita postidriani Diis inferis dicabantur, vt ait Plutarchus, propter numerum parem, &perinde non faelices. De hebdomada, &Planetarum dominio.