Latin
REGVLARES SOLIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 40
Unproofread scanNot analysed yet
DaDe clauibus festorum, &earum inuentione, NVMERVS clauium, per quas inueniuntur festa mobilia, cum cyclo lunari procedit: neque inferior est, quàm vndecim, quasi ab Epacta ortum habeat: neque maior, quàm 39. Nam ascensus Paschae fit ex numero dierum lunationis Aprilis, &ex numero minimo clauium, sci licet vndecim, quantum distat infimum Pascha à sede clauis: atque ita maxima clauis debuit habere 40. dies: sed subtrahitur vnitas: quoniam eius numerus definit pridie festi. Et quoniam infimum Pascha cadere non potest, nisi in annum, cuius aureus numerus sit 16. propterea talis annus (qui sortitur infimam 14. Lunam post aequinoctium vernum, quae semper praecedit paschalem dominicam) habet infimum clauium numerum, scilicet 11. quem authores primi fecerunt minimo Epactae numero parem: vt infimum festum tanto à sede suae clauis distaret, Sequentes autem claues fiunt per additionem continuam 19. Ita, vt si summa excedat 39. quę maxima clauis est, abiiciantur 30. &teneatur reliquum pro claue: quamuis vbi ad aurei exordium redieris, clauis sit 26. Vel sic: minue à claue semper 11. Nam rel ictum (assumpto tricenario, vbi subtractio fieri nequit) erit clauis sequentis anni. Sed adde 36. relicto, si fuerit inferius gradus 11. Vel sic: partire aureum numerum per quinque in anno proposito. Et si supersit vnitas; adde aureo numero 25. Si supersint 2. adde 3. si supersint 3. adde 31. Si supersint 4. ad de 19. Si nihil supersit, adde 7. Sic enim conficies numerum clauium ipsius anni. Si tamen summa excedat 39. abiicito 30. tenens reliquum. Vel sic multiplica aureum numerum anni propositi per 19. &producto adiice semper 7. summam verò partire per 30. Nam relictum à diuisione, erit clauis anni propositi: quę si minor sit vnde nario, adiiciantur 30. nam aggregatum erit clauis quaesita. Vel sic: semper à numero 26. subtrahe anni propositi Epactam, assumptis 30. si subtractio fieri nequeant. Nam relictum erit clauis talis anni. Sed si supersit minus, quàm 11. appone 30. &accipe aggregatum. Vel sic: minue aureum numerum anni propositi de 20. &residuum partire per 3. Si superest 1. residuo prędicto iunge 37. Si supersunt 2. iunge 17. Si supersit nihil, iunge 27. &conflabis clauem talis anni. Sed si summa excedat 39. abiice 30. tenens reliquum pro claue quęsita. Sic habes regulas seu modos sex comperiendi claues, ad curiositatem potius, quàm ad necessitatem spectantes De clauium aequatione. NVMERA in Kalendario ab 11. die Martii numerum tuae clauis per singulos dies: &si desinis in literam a. aequatio tunc nihil est. Secus verò, numera sequentes dies vsque ad a. inclusiuè: &tantus erit numerus aequationis. Vel sic: à claue anni propositi subtrahe II. et risiduum partire per 7. et quod super est, aufer de quinque (appositis 7. si aliter fieri nequit subtractio) &quod remanet erit aequatio clauium.