Latin
REGVLARES SOLIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac aequatione subtrahe concurrentes anni propositi, assumpto sepotenario, si aliter subtractio fieri nequeat: &residuum, vel 7. si nihil supersit, iunge cùm claue anni tui. Nam aggregatum erit Clauis aequata ta lis anni. It5 De festis mobilibus inueniendis. ih 3il IN primis statuendę sunt sedes clauium in Kalendario pro singulis festis. Clauis Septuagesimę 7. lanuarii. Clauis ferię 4. Cinerum 24. lanuarii. Clauis Paschę 11. Mar. Clauis Ascensionis 19. April. Claues Pentecostes 29. Aprilis. Clauis Corporis Christi 10. Maii. Cum quęris itaque horum festorum quodlibet, numera in Kalendario, ab eius sede clauem aequatam. Nam desines in diem ipsus festi quęsiti. Verùm in anno bissextili Septuagesima, ac etiam feria quarta Cinerum, si intra Februarium ceciderit, celebranda erit postridie, quam numerando desieris. Quòd si vtaris claue simplice, hoc est, non aequata: post eum die, in quem numerando desieris, expectandus est dies sequens dominicus, pro Septuagesima: pro Paschate, pro Pentecoste. Sed pro Quadragesima capiat prima 4. feria. Pro Ascensione demum, aut pro corpore Christi, prima feria quinta. Sicuti facere consucuimus in ipsa festorum mobilium tabula: in qua sub aureo numero currentis anni quęrimus primam lite ram dominicalem, è cuius directo habemus Pascha, &cęteras obseruationes. Et in anno bissextili, è duabus literis posteriorem: procrastinantes tunc Septuagesimam, ac Quadragesimam in Februario cadentem per vnum diem De institutione Paschatis. SED haec variatio festorum dependet à celebratione Paschae. Nam Phase, id est, Transitum Domini, celebrari, &agnum immolari 14. die mensis primi, praecepit Dominus per Moysem Hebraeis, Exodi 12. Leui tici 2 3. Numeri 9. &18. Deuteronomii 16. Esdrae 6. Ezcchias autem Rex eandem solennitatem obsoleta, magnis sumptibus restitutam instaurauit, vt patet Paralipomenon 30. Iosias Rex in eadem solennitate largitus est populo pecudum capita 30. millia, boum tria millia. Itaque Asiani olim 14. luna mensis primi, in feria qualibet, celebrabant Pascha, ita sibi traditum à loanne apostolo referentes. Latini verò post 14. lunam diem dominicum expectabant, normam talem à Petro aposto lo Marcum euangelistam, seque à Marco accepisse asserentes. Alii statum festum ponebant, donec Pius primus Papa statuit hoc festum doninico die post 14. lunam mensis primi celebrandum.