Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 54
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, sicut sinus totus seu maximus bd. per rectas ipsius efg. &ipsius adc. diametri parallelos (quae quadrantes aeb. bge. in arcus aequos diuidunt) secatur in portiones inaequales; ita &singulae ipsius bd aequidistantes, vtpote ipsam hx. &caetere ipsi paralleli per lineas à punctis singulis sectionum lineae bd. ad punctum c. concurrentes, in totidem partes proportionales distin guuntur. Atque ita, sicut bd. semidiameter; ita &ipsi aequidistans hx. &singulae ipsarum paralleli (tanquam sinus maximi) distinguuntur in suos sinus per dictas lineas ad c. punctum concurrentes. Vt scilicet, con stituto quouis sinu maxs cui debetur circuli quadrans, tunc &singulis eius partibus arcus debiti adscribantur. Vt exempli causa, posito hx. sinu maxs; sinui Kl. debitus arcus sit ge. sicut ipsi hx. respondet quadrans bge. Item tunc sinus versus arcus bg. erit recta hl. Quod, si ducatur recta ge. cui ad punctum m. occurrat Im. parallelus ipsius fg. ipsa Im. fiet si nus secundus arcus ge. dum sinus hK. ponitur maximus. Quoniam sic secundum quam proportionem breuiatur sinus maximus, secundum eandem breuiantur &sinus particulares. PROPOSITIS duabus lineis, ex quibus vna sit diuisa; reliquam ad eandem proportionem diuidere. Vtar trianglo bed. quorumcunque sit angulorum. In quo, si datarum linearum diuisa sit be. &punctum diuisio nis h. reliqua iam ed. secabitur in pun cto. k. ad eandem proportionem, propter aequi distantiam linearum bd. hK. Vel si datae lineae intelligantur bd. hk. vt sci licet bd. diuisa detur in puncto f. tunc &hk. similiter secabitur in puncto I. propter dictam ęquidistantiam, &triangulorum similitudinem. Sic facile absoluitur problema. Loco Solis, siue cuiuis eclypticae dato, declinationem &ascensionem rectam adscribere. Esto colurus solstitialis abcd. cuius cum aequatore communis sectio sit recta aec. Cùm eclyptica verò, recta linea bed. posita scilicet. ab. maxima eclypticae declinatione. Sitque recta eg. sinus rectus arcus eclypticę inter aequinoctiale punctum, &punctum propositum: Tunc per g. punctum ducatur ipsi aec. parallelus kgh. quae iam erit communis sectio paralleli solaris, seu puncti propositi cum dicto coluro: &perinde arcus ak. erit puncti propositi declinatio. Mox ducta fhe. perpendiculari ad ipsam aec. quae perpendicularis est iam axis aequatoris: sicut est kg. linea ad ipsam gh. sic sit per praecedentem al. linea ad ipsam LeTunc enim posito ac. sinu maximo: arcus ipsi le. sinui debitus, erit ascensio recta Solis vel dati pun cti, à dicto puncto ęquinoctij computanda. Item, posito hk. sinu maximo, arcus sinui gh. sinui recto respondens erit eandem recta ascensio. Hoc pacto ex doctrina sinuum per ante praemissam tra dita, tam Solis declinatio, quàm recta ascensio notescet.