Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 55
Unproofread scanNot analysed yet
STELLAE, cuius longitudo ac latitudo notae proponuntur, declinationem ac rectam etiam ascensionem determi nare. In eodem Coluri plano, abcd. intelligatur similiter, aequatoris qui dem diameter aec. Eclytici vero diameter bed. &ponatur eg. linea sinus rectus arcus eclypticae inter punctum aequinoctii proximum, &locum stellae. Item arcus bh. latitudo stellae: &linea hk. ipsi be d. parallelus, cui gk. pependiculariter occurat: sinus scilicet rectus dictae latitudinis bh. mox per punctum k. ipsi aec. parallelus eat mkn. quae iam erit com mu nis iunctio paralleli stellae propositę cum dicto Coluro. Et idcirco arcus. an. erit quaesita stellae declinatio. Quod, si punctum k. caderet super aequatoris dia metrum aec. tunc stella in aequatore esset absque declicatione. Item, posito axe aequatoris fine. sicut est, linea mkad ipsam km. sic sit linea. a l. ad ipsam, Ie. eritque le. sinus rectus ascensioni rectae astri debitus, dum SEsey scilicet sinus maximus est ac. linea. Vel km. fiet sinus prędictae ascensionis: si supponitur sinus maximus mn. linea. Itaque ex notis sinibus, iam per doctrinam decimae propositionis, tam declinatio, quàm recta stellae ascensio notae uenient. SOLIS vel stellae cuiuspiam ortus latitudinem, ac differentiam ascensionalem sciscitari. In meridiani plano abed intelligatur diameter horizontis aec. diameter autem aequatoris bed. Ita, vt arcus meridiani. a b. sit altitudo aequatoris: quod est complementum latitudinis loci, ad quem quaeruntur praedicta. Arcus autem bg. sit declinatio Solis vel stellae per praemissas comperta. Ducatur recta gk. ipsi bed. parallelus. cui perpendicularis occurrat eh. portio scilicet axis aequatoris. Deinde sicut linea gh. ad ipsam hk. sic sit li nea be. ad ipsam el. Et habes lineam ek. sinum rectum latitudinis ortiuae. Et rectam el. sinum differentiae ascensionalis; posito sinu maximo be. Item si lubet, lineam hk. sinum eiusdem differentię, dum sinum maximum facis gh.