Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quae doctrina inseruiet etiam ad duarum vrbium seu locorum in terra positorum intercapedinem captandam. Nam gradus conuerti possunt ad stadia, vel milliaria: si singulis gradibus 70. passuum millia vendicaueris. Si ergo stellarum, vel locorum fuerit vna longirudo, &latitudines eiusdem nominis: tunc latitudinum differentia erit earum distantia. Si latitudines diuersorum nominum: earum congeries conflabit remotionem. Si autem longitudines differant per semicirculum, &latitudines sint eiusdem nominis: tunc latitudinum congeries subtracta semicirculo relin quet distantiam. Si latitudines fuerint diuersorum nominum, earum differentia dempta de semicirculo residuabit distantiam. Quòd si tunc latitudines sint diuersorum nominum &aequales: in eo casu astra, vel curbes erunt oppositae per diametrum: qualis est in terra situs Antipo dum. Hìc &illud attende, quòd si fortè stellarum altera iaceat in eclyptica, &longitudinum differentia sit quadrans circuli (tunc quantacunque &quorsumcunque sit latitudo reliquae stellae) iam in eo casu earum distantia semper habet circuli quadrantem. Nam tunc locus stellae in eclyptica iacentis est polus circuli latitudinis reliquae stellae: &perinde per quartam circuli ab eo vndique remouetur. Id idem dic de locis duobus vel ciuitatibus, si earum vna sit sub aequinoctionali, &longitudinum differentia sit quadrans, quantacunque sit reliquae latitudo. Quòd si astrorum vel locorum situs aliter se habeat: tunc eorum distantia in globo astronomico seu geographico, poterit captari officio circini: sicuti fieri solet in charta nauigatoria per scalam milliarium. Quòd si globo astronomico, seu Pappi mundo sphaerico careas, cum descriptione astrorum aut vrbium, oportebit te vti calculo sinuum: sicut in astronomicis quaestionibus affatim tradidimus, ad habendam ipsam stellarum seu locorum distantiam. Sed nos hic geometrico lineamento in planitie vna, talem distantiam eliciemus, sic: Describatur circulus a hed. super centro e. tanti spacii, vt in gradus bene distingui possit. Sitque arcus a b. differentia longitudinum stellarum vel locorum: ductisque dia metris a e. be. Ponatur arcus a c. latitudo loci vel stellae a. arcus verò b d. latitudo loci vel stellae b. Mox à punctis c d. ducantur perpendiculares Cf. quidem ad a e. &dg. ad ipsam be. Quae perpendiculares sunt ipsarum latitudinum sinus recti, inde ducatur g f. super quam eri gantur perpendiculares fh. &gk. singulae suis conterminis fe. gd. aequales. Demum ducatur recta hk. quae tanquam chorda respondeat arcui mn. Hic enim arcus erit distantia quaesita stellarum seu locorum.