Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem, ex regula sinuum per decimam propositionem tradita, notescent arcus, s. latitudinis ortus, &ascensionalis differentiae ad datam loci latitudinem quaesitae. Diurnum, aut nocturnum Solis vel Stellae alterius arcum addiscere. Quaere, per praecedentem, eius differentiam ascensionalem propo sitae regionis; quam iunge cum quadrante circuli: si Sol, vel Stella declinet ad polum manifestum: subtrahe verò, si ad occultum. Sic enim con flabitur vel supererit arcus semidiurnus astri. Qui de semicirculo abla tus relinquet arcum seminocturnum. Quorum dupli sunt diurnus ac nocturnus integri. Porrò cum Sol, vel Stella declinatione caret: tunc quoniam in Aequinoctionali sistitur, caret differentia ascensionali: &ideo arcum tam semidiurnum, quàm seminocturnum habet quadrantem, &diurnum totalem, siue nocturnum semicirculum. Et in horizon te recto semper Per datam Solis, vel Stellae altitudinem in quouis loco, eius à meridiano distantiam determinare. Intelligatur, sicut in antepremissa meridianus ab e d. in quo sit a ec. diameter horizontis: &bed. diameter aequinoctionalis. Punctum autem f. sit polus horizontis, seu vertex loci propositi. Arcus autem bg. declinatio Solis, vel Stellae. &ghk. diameter solaris seu ipsius Stellae paralleli, aequatori aequidistans. Alti tudo quoque ipsius, siue antemeridiana, siue postmeridiana, per Qua drante accepta sit aequalis arcui meridiani . m e. Hinc per punctum m. agatur n n. recta ipsi a ec. aequidistans: quippe quae diameter erit cir culi paralleli ad horizontem per locum Stellae descripti, occurrens ipsi ghk. in puncton. Quibus peractis, ductaque e h. perpendiculariter ad ipsam gk. positoque gh. sinu toto: si recta in n. cadat in punctum h. certum est Solem, vel stellam semoueri à meridiano per quadrantem sui paralleli: si autem mn. cadat inter puncta gh. tunc arcus, cuius sinus est hn. linea, subtractus à quadrante relinquet g f– stellae à meridiano distantiam. Cuius scilicet siversus tunc erit ng. Quod si in n. ceciderit inter puncta hk. vt puta in punctum o. tunc arcus, cuius sinus est linea ho. coniunctus cum quadrante, conflabit quaesitam Solis vel stellae à me ridiano distantiam. Quae si suerit Solis, habes horas, vel ante, vel post meridiem numerandas. Ei autem talis distantia fuerit stellae cuiuspiam: tunc vide instans, quo stella tangit meridianum: &ab horis ipsius instantis ause, vel appone talem distantiam ad tempus conuersam. capiens scilict pro quadrante sex horas: pro quindenis gradibus singulas. pro sin ulis autem gradibus quattuor horae minutias. Atque hoc quidem pacto interdiu per Solem, noctuque per stellam potes horas ante vel post meridiem supputatas ad instans propositum, in quauis regione, per Quadrantem, absque alterius instrumenti vsu comperire. Drarum stellarum cognitos in longitudine locos habentium distantiam dimetiri. Distantia talis est arcus circuli magni inter stellas ipsas interiectus, ac per gradus computatus.