Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 60
Unproofread scanNot analysed yet
praestabunt milliaria 30000. posito scilicet passu quatuor pedum. Cui si dentur quinque pedes, tunc fient milliaria 24000. Haec Posidonii obseruatio indicat, Rhodi latitudinem esse graduum 38 1/. cum Alexandriae latitudo per Ptolemaeum suum ciuem proculdubio habeat gradus 31. quarum differentia sit graduum 714/2. Et est error notandus in Ptolemaicis numeris circa latitudinem Rhodi, quae ponitur graduum 36. Hoc idem confirmatur per certissimam hydrographorum descriptionem. Quoniam à freto Siculo directè versus Orientem nauigantes relinquunt Gnidum, &lelyssum vrbem Rhodi: (vbi incipit apparere Canobus) versus Septen trionem. Porrò fretum Siculum, cui adiacet Messana, habet in nume ris Ptolemaei latitudinem graduum 38 1/2. sicut &nos obseruauimus: maiorem ergo necesse est Gnidi &Ielyssi latitudinem. Adducam nunc aliud exemplum, per distantiam duarum ciuitatum Alexandriae &Sye nes: cuius latitudo habet gradus 23. m. 51 1/2. quanta est maxima Solis declinatio secundùm Ptolemaeum. Cum autem lati tudo Alexandriae (vt dictum est) sit graduum 31. sintque vrbes sub eodem meridiano: iam earum distantia fiet graduum 7. m. 8 1/2, hoc est, graduum ferè 7 1/2. in stadiis autem mensurata, fit quinque millium stadiorum: quae diuisa in 7 1/2. exhibent 700. &tot stadia debentur vni gradui. Vnde totus ambitus comprehendet stadia 2 52000. Quibus per 8. diuisis, exeunt milliaria 31500. dum passus supponitur pedum quatuor. Si verò passus habeat pedes quinque, fient milliaria 25200. Atque ita gradus poscet milliaria 70. Haec est obseruatio Eratosthenis. ibIM Globi terrestris diametrum sciscitari. Terrae ambitum ex praeceden ti cognitum multiplica per 7. &productum partire in 22. exibit enim inde diameter. Exempli gratia: Terrae circuitus habet secundùm Eratosthenem milliaria 25200. Hunc numerum multiplica in 7. &produco 176400. Quod productum partior per 22. &prodeunt ex diuisione 8018 1/12 &tot milliaria complectitur diameter globi terrestris. Semidiameter autem milliaria 4009 125. Ptolemaeus autem ponit ambitum terrae milliarium 22500. Alfra ganus verò &Tebit. 20400. Hipparchus 34625. Neque alia est discrepantiae causa, quàm diuersitas mensurae, qua vtuntur. Nam qui ponit plura milliaria, vtitur minore passu. quemadmodum latius in dialogis Cosmographiae tradidimus 22 Quod si semidiameter ducatur in dimidium ambitus, producetur plana superficies circuli maximi terrestris. Quae si quadruplicetur, vel si diameter in totum ambitum ducatur: producetur sphęriea superficies globi. Quae demum in trientem semidiametri multiplicata, producet globi soliditatem siue corpulentiam.